Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Charte de Girard, évêque de Sées, portant concession à perpétuité de l’église de N.-D. du Vieux-Château de Bellême en faveur de Garnier, abbé de Marmoutier. [Union de Saint-Léonard et de Saint-Martin]
Datierung: 1145

Girardus Dei gratia Sagiensis ecclesie humilis minister, Garnerio eadem gratia Sancti Martini Monasterii abbati salutem. In nomine sancte atque individue Trinitatis ego Girardus Sagiensis ecclesie quamvis indignus episcopus, monachis Sancti Martini Majoris Monasterii, et tibi frater Garneri, abbas, omnibusque successoribus tuis canonice sustituendis ecclesiam Sancte Marie de Veteri Castello apud Belismum in perpetuum concessi. Facta autem est hec concessio, anno ab Incarnatione Domini M C XLV residente piissimo P. P. Eugenio, Hugone Rotomagensi archiepiscopo, Francorum rege Ludovico, fratre ejus Roberto Relismensi domino. Si quis vero hanc donationem nostram temerario ausu irritare aut atenuare presumpserit perpetuo anatemate feriatur. Super hoc vero testes sunti : Heinricus archidiaconus, Rogerus archidiaconus, Heimericus archidiaconus, Wilelmus archidiaconus, Hugo canonicus, et Albericus Decanus, et Gaufridus presbiter. Ego Girardus sancte Sagiensis Ecclesie episcopus signum hoc feci.