Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Charte du roi Philippe Ier confirmant la donation faite par Robert II de Bellême, à Marmoutier, de l’église de Saint-Léonard de Bellême. [Union de Saint-Léonard et de Saint-Martin]
Datierung: 1092

In nomine sancte et individue Trinitatis, Philippus Dei gratia Francorum rex. Gonditor noster et reparator Deus, inter multimoda documenta preceptorum suorum exemplo suo justis petitionibus presto esse nos debere instituens, nulli petenti quod justum est precipit denegare, cujus precepto tanto devotius nos expedit obedire, quanto majora quam ceteri ab ipso videmur possidere. Unde ergo notum fieri volo omnibus proceribus, qui in regno meo sunt vel futuri erunt, quod quidem vassalus meus, nomine Robertus de Bellismo, filius Rogerii comitis et Mabilie, adiit Serenitatem nostram, eam obnixe deprecans, ut regie dignitatis auctoritas donationem illius firmaret, quam de ecclesia Sancti Leonardi fecerat beato Martino Majoris Monasterii et suis monachis. Est autem ipsa ecclesia sita in castello Bellismo, quam Guillelmus atavus suus in honorem supradicti sancti edificaverat, qui eamdem de rebus suis honorifice ditaverat, et quietam et liberam ab omni exactione laicali seu episcopali fecerat. Constituerat etiam in ea canonicos qui regulariter et religiose Deo in ea deservire deberent, sed cum ipsi ordinem suum minus religiose tractantes, opus Domini negligere et bona supradicte ecclesie dissipare viderentur, hoc attendens iste Robertus, moleste tulit et ne elemosina majorum suorum deperiret sollicitus, religiosioribus viris eam commendare studuit, videlicet Majoris Monasterii monachis, qui eam ad cellam haberent, et ibidem Deo in perpetuum suo religioso more deservirent. Nos itaque supradicte ecclesie compatientes et regalis esse sublimitatis scientes procerum suorum justis petitionibus libenter obtemperare, donationem illius Roberti concedimus et pro salute animarum, mee scilicet et antecessorum nostrorum, ecclesiam illam et quecumque ad eam pertinent, vel ei a fidelibus quocumque modo, dono vel pretio conferentur, beato Martino et suis monachis assignamus, autorizamus et confirmamus. Et ut certa et inconcussa bona illius ecclesie permaneant, preceptum hoc illi dedimus, quod nostro sigillo sigillari precepimus, ut si unquam, quod absit, aliquis illud violare voluerit, iram Dei et beatorum Martini et Leonardi incurrisse et regiam dignitatem contempsisse se sciverit.