Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notice d’acquêt d’une terre contenant un demimuid de semence, par Beraud, moine, de Guérin, frère d’Eudes, autrefois prieur de Bellême. [Prieuré de Saint-Martin-du-Vieux-Bellême]
Datierung: Vers 1067

Noverint universi maxime nostri presentes et posteri Beraldum monachum nostrum rebus nostris prepositum apud Castrum Bellissimum, emisse a Guarino fratre Domni Odonis nostri quondam monachi et prioris terrulam quandam ad dimidium fere modii sementem, sitam inter boscum Gualterii Rufi et viam que ducit ad Esperantum Villam, solidis XXti precio constantem, annuente Adelaide Guarini ipsius uxore et filio Guillelmo atque Aremberge filia. Fratrem autem quemdam habebat nomine Gualterium, qui quia presens non erat, eum idem Guarinus ita spopondit annuiturum venditionem illius et nostram emptionem libere concessurum, ut si hoc facere nollet, terram pro illa alteram tantumdem valentem Guarinus nobis redderet. De qua sponsione dedit fidejussores qui etiam omnium supra dictorum sunt testes ita vocati : Guarinus de Calumniis, Hugo frater, Hugo de Veteri Bellissimo, Hubertus de Valnoisia, Hildebertus Pellitarius.