Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notice de la donation faite par Gautier et Guillaume, frères, de la terre qu’ils avaient à Bellême. [Prieuré de Saint-Martin-du-Vieux-Bellême]
Datierung: Avant 1064

Nosse debetis si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini fratres duos Gualterium et Guillelmum, filios Huberti et Hodierne, in societatis nostre beneficium susceptos, donasse pro ejusdem matris sue anima et animabus suis, sancto Martino et nobis, sub regimine nunc agentibus domni Abbatis Alberti, terram quamdam apud Bellissimum, quam appellant Mansum Girardi et Johannis ; donasse vero eam solidam et quietam, sicut ipsi tenuerant, annuente Odone de Clino-Campo, avunculo eorum, de cujus erat foevo et per quem ex ea ipsi erant casati ; de qua terra, dum post acceptam societatem, in capitulo et super altare quodam fuste, ut moris est, fecit donationem unus eorum. Hii interfuere testes : Constantius Taillaferrum, Michel Rufus, Petrus Quocus, Herveus Quocus, Archembaldus nepos Guarini Cleri, Aidoardus Trossaboth, Raimbaldus monachus, qui pro hoc unicuique eorum unum scutum dedit et alterum eorum in capitulum adduxit.