Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Charte de donation faite à Marmoutier par Gautier du Pin, chevalier, à l’occasion de son entrée en religion, de la moitié de l’église du Pin, de la moitié des terres arables placées au chevet de l’église, et du bois de Villereuil sur le ruisseau d’Eperrais. [Prieuré de Saint-Martin-du-Vieux-Bellême]
Datierung: Avant 1064

Nosse debetis si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti-Martini, militem quemdam qui dicebatur Gualterius de Pinu, circa suum obitum, nostre congregationis devenisse monachum atque donasse Sancto Martino et nobis, sub regimine nunc agentibus domni Abbatis Alberti, integram medietatem ecclesie nichilominus de Pinu, sive scilicet oblationis sive decime, sive sepulture atque universarum redhibitionum ipsius, et ut quicumque ex eadem ecclesia fevum tenent, similiter de nobis teneant, sicut de illo qui alteram habuerit ipsius ecclesie medietatem : medietatem quoque culturarum suarum, quas habebat ad capitium ipsius ecclesie, hoc est terram unius carruce ; boscum etiam de Willeriolo, qui est super fluviolum Sperreitum vocabulo, et de alio suo bosco quantum opus fuerit ibidem manentibus monachis ad necessaria omnia, atque ad constructionem officinarum suarum, et ipsius ecclesie ; tres quoque arpennos pratorum super idem fluviolum sitorum, que dicuntur Prata Rotberti. Que omnia sita sunt in Castri Bellissimi pago, in quo quiquid daretur loco nostro Sagiensis episcopus auctorizaverat Ivo. Gauffridus quoque Comes Andecavensis, ea que memorata sunt superius nobis auctorizavit. Horum itaque firmo auctoramento donavit illa nobis supranominatus homo, annuentibus filiis suis, hoc est ; Gualterio et Haloissa matrimonialibus ; Gradulfo et Hugone cognomento Taleboto, atque Roberto bastardis. Testibus istis : Fulcodio filio Friderici de Laziaco ; Odone archidiacono de Mauritania ; Gualterio de Montibus, Aigardo? presbitero, Galterio presbitero de Berlavilla, Odone Bothardo, Girbaldo hastario, Odone Mathone, Galterio Freinderico. Nepos etiam donatoris illius, Gerogius nomine, cognomento Fortinus, eadem donata nobis auctorizavit pariterque donavit, testibus nichilominus istis :

Gualterio Rufo ;

Gonstantino de Baladone, nepote Gradulfi ;

Gualterio de Montibus ;

Normanno filio Ascelini ;

Herberto Hairone ;

Hugo de Foriniaco ;

Herberto filio Gausmeri ;

Radulfo filio Joannis Presbiteri ;

Normanno filio Radulfi ;

Herveo de Breviardo ;

Guillelmo Vicario.