Charte de la fondation du prieuré de St-Martin-du-Vieux-Bellême, membre dépendant de Marmoutier, par Hugues de Rocé, avec l’approbation de Ives de Bellême évêque de Sées, de Eudes, frère du roi de France, de Geoffroi, comte d’Anjou, et le concours de plusieurs seigneurs du voisinage qui ajoutent leurs libéralités à celles du fondateur. [Prieuré de Saint-Martin-du-Vieux-Bellême]
Datierung: 1050-1064
Quod auditum sepe est, Doctor ille Gentium in fide et veritate : „ Dum tempus, inquit, habemus, operemus bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei “ ; ego quidem, Hugo de Roceto filius Johannis, sub fidei titulo christiane homo militie secularis, putavi michi obtemperandum tam salutifero monitori, obediendum preceptori tam utili, bonum utique operando ad quosdam fidei sancte tota devotione domesticos. Pateat igitur universorum notioni mortalium donasse me Sancto Martino, cujus excellentia nominis nulla eget adjectione cognominis, atque in suo Majori Monasterio Deo sibique famulantibus monachis, mei juris ecclesiam quamdam prope castrum quod Bellissimum nuncupatur, in honorem ipsius sacratissimi Martini constructam. Hanc itaque isti beatissimo confessori, suisque supra taxatis famulis, integritate tota dono, cum terra scilicet omni quae ad altare pertinet ipsius, atque cum sepultura, cum oblatione, cum decima, ea tantum excepta parte decime, interim scilicet dum vivo, que prenditur ab ulteriore, hoc est, occidentali ripa fluminioli ut dicitur Sperantia. Unam praeterea terrae mansuram apud Rocetum videlicet sitam, quae, ex nomine cujusdam cultoris pristini, nuncupatur Mansura Gunbaldi, cum pertinente ad se mansionatico, sito in monte supra eandem, in ipso plessitio meo ; pro qua tamen XXti solidos a monachis supradictis accipio. Dono et vinee duos apud Rocetum arpennos, ac prati duos. Homo quidam meus, nomine Restaldus, vineam donat eisdem, sitam ibidem apud Rocetum, scilicet quartario minus ab arpenno ; sed ot alii duo, Beraldus Minternis atque Hugo, homo Beraldi ipsius, integrum arpennum ; quorum ego quoque et auctorizo donationes et insuper quas ex rebus eisdem prius accipiebam dono consuetudines. Quod et de terra altaris superius memorata facio, omnes videlicet ex illa consuetudines dono. Meo perinde auctoramento confirmo, si quid unquam meis donationibus istis addere de suo voluerint homines mei, quod confirmationem mei expectet auctoramenti. Favit autem his omnibus dominus meus Ivo nomine, Sagiensis episcopus ; Odo quoque, regis Francorum Henrici germanus, et Gauffredus comes Andecavensis, de quorum erant omnia fevo. At vero predictus dominus episcopus, ut vir nobilissimus et erga Dei famulos plurimum liberalis, non tantum donationibus nostris assensum prebuit suum, verum et ipse ista pro sue suique patris ac matris anime redemptione donavit ; terram scilicet totam Rainerii Cementarii, sitam inter castrum Bellissimum et supra dictam ecclesiam, supra fluviolum quem Maximum nominant ; et in eodem fluviolo molendinum unum, quem solet vulgus vocitare Butinum. E suis quoque fidelibus unus, Gualterius nomine, cognomine Rufus, terram ad caput sepe dicte ecclesie sitam, quanta est inter fluviolum nomine quoque Fluminiculum et veterem viam ; sed et alter, vocabulo Fulcodius de Crapone, ibidem apud Craponem, mansuram terre que dicitur Aldefredi, et arpennos duos desertarum vinearum ac duos prati ; alius nichilominus Ingelbaldus, hic est de Curtiello, eque apud Craponem, arpennum unum vinee peroptimum ; alius etiam, vocabulo Fulcherius, cognomento Digladiatus, mansuram de Monte Ade, cum universis consuetudinibus et medietate pratorum ad mansuram eandem pertinentium : post istos et alius Guarinus, Johannis Presbiteri filius, terram exercendam quatuor bubus ; quorum omnium dona suo firmat auctoramento noster ille dominus pontifex venerantissimus Ivo, hoc idem faciens de donis omnium ceterorum si qui deinceps suorum donare quicquam santo Martino voluerint, atque monachis Majoris Monasterii quod ad confirmationem sui spectet auctoramenti. Ut autem haec omnia probate veritatis attestatione signata imperturbatum obtineant, mundo perseverante, vigorem, tam sepedictus venerabilis ac reverentissimus presul, quam ego et parens etiam quidam meus, qui et ipse ad omnia favit, Herveus de Braiviardo, istam munivimus cartam singuli, in ea sacratissime crucis effigiato vexillo, quo adversus omnem sit perpetuo tuta calumniam; atque muniendam testificationibus suis, stipulatoribus tradidimus super ascriptis :
Odoni archidiacono Haimerico de Condeello Widoni de Jaillia Walterio Rufo Giroio Fortino Odoni de Clincampo Normanno, filio Rodulfi Fulcoio de Crapone Girardo Infante Willelmo Vicario Fulcherio Digladiato Ursoni Scabioso Walterio de Montibus Walterio de Contrellis Herveo Longo Drogene de Soiri Willelmo de Malchiniaco Ulgerio, teloneario comitis Seifredus de Merula | † Signum Ivonis Sagiensis episcopi. Testes de auctoramento comitis Gauffredi : Comes Eudo Odo, frater regis Henrici Hungerius, drudus ejus Haimericus juvenis de Faia Hugo, filius Patricii † Signum Ugonis de Rocheto. De auctoramento Odonis : Comes Gauffredus Bernardus de Sancto Aniano Hungerius, drudus Odonis † Signum Hervei.a |