Donation par Guillaume de Vaugout de plusieurs héritages sis à Ruperfond.
Datierung: 1104-1120
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Willelmus de Vallegoot dedit Deo et beato Martino monachisque Majoris monasterii apud Vivonium morantibus quandam terram in elemosinam apud Ruparfunt, pro anima sua et uxoris sue, patris et matris sue parentumque suorum nec non et filiorum, solutam ac quietam ad edificandam ecclesiam et cimiterium ipsorum monacorum propriam et ad suas domos edificandas et ad viridarium et ad ortum omnique apparatui illorum quantum opus eis fuerit. Preter hoc et jam concessit monachis homines cimiterii solutos ac quietos propter illorum defensionem, tali tamen condicione et pacto ut de censu et de furno, si affuerint, haberet ipse Guillelmus medietatem de propria manu monacorum. In ipso autem cimiterio retinuit ipse Guillelmus ad suas proprias domos edificandas quantum opus ei fuerit. Nec non eciam concessit monachis medietatem omnium que habebat apud Ruparfunt et apud Chaloel. Nemo autem rerum illarum suam partem determinate novit nisi de vineis et quantum terre opus fuerit unicuique sue karruce. Adhuc autem dedit monachis decimam terre Chaloel quod habebat in sua proprietate. De molendinis vero si facti fuerint, habebunt ipsi monachi decimam ultra partem suam. Stagna autem molendinorum propria monacorum erunt. Ex parte monacorum testes sunt isti: Johannis prior, Giraldus de Tutela, Herveius Brito, Guillelmus filius Gaufredi dapiferi, Fulco presbyter, Robertus presbyter, Ricardus decanus, Gualterius presbyter, Gaufredus dapifer, Gualterius de Arablea, Ricardus miles, Guillelmus Bunellus, Robertus faber, Lambertus furnerius, Balduinus gener ejus, Rainaudus Bozvert, Hubertus filius Ricardi, Galgaut filius Legerii, Candidus, Rusticus, Albertus de Vilersiis et Goherius frater ejus, et Nutritus frater ejus. Ex parte Guillelmi sunt ipsi: Ingelrannus de Noceio, Germanus Popardus, Robertus Pilosus, Radulfus filiolus, Anquitinus presbyter. Hoc donum concesserunt Bilahot, mater Guillelmi, et Richeldis uxor ejus, et Robertus filius ejus, et Radulfus et Girardus et Guillelmus et Amelina et Richeldis et Guiburgis et Aremburgis. Et hec signa eorum videntibus testibus supradictis.