Confirmation par Abelin des donations qu’il a faites à Marmoutier.
Datierung: 1063
Quando quidem fugax proeteritarum memoria rerum nullo modo tenetur melius quam litterarum apicibus, optimum fore duxi ego Abelinus ad nostrorum prudentiam successorum corroborandam omnia quaecumque beatissimo Martino Majoris monasterii jubente Deo sibique illic famulantibus monachis ex meo jure, pro redemptione animae meae et parentum meorum ac filii mei Ansegisi, libere contuli inserere litteris, domos scilicet meas in civitate Cynomannis quasdam quae fuerunt patris mei Gauscelini, sitas in terra Ivonis veterani de Bellismo; quas sicuti sunt hodie, faventibus filiis illius Guillelmo, Avesgaudo presule atque Ivone, cum curia quoque quaesita est a salice usque ad ulmum et ab ulmo usque ad portam Hamelini pater meus absque censu, sine ulla consuetudine, et absque calumnia in omni sua nobiliter, sicut et ego post eum, tenuit vita, itemque has propter domum aliam valde congruam in terra vicecomitis Rodulfi sitam cunctis ex consuetudinibus quietam, sed censum sex denariorum in exceptione beatorum Gervasii et Protasii martyrum, idus decembris, solummodo reddentem, que Herberti Francisci fuit, quam a Herberto comite cognomento Baconeo emi, et postmodum veluti mihi placuit, totam triplicem cum cellario valde bono et solario necnon et camera pro posse condidi; iterum, hanc ante domum viridarium quoddam in terra Gervasii archipresulis, situm ab omni impedimento, quod emi ex Harduino Achardi filio, quietum, excepto quatuor in festivitate sancti Johannis Baptiste censu denariorum; denique aliud viridarium magnum et pulcherrimum in terra canonicorum Sancti Petri situm omni ex consuetudine liberum, praeter duorum denariorum in ipsius sancti sollemnitate, scilicet cathedrae, censum quod ex me Rannulfus tenebat canonicus in fevum; post haec tres vinearum arpennos in hujus sancti terra, quas vocant Plantas, ex omni consuetudine liberas, sed tamen censum, scilicet duos solidos, in ipsius sancti festivitate hoc est cathedrae solventes, et decimam omni cum misericordia anno. Et si quis voluerit scire cur habuerim et quomodo, alias reperiet litteras ex hoc in beatissimi Martini, si bene vult, armario. Ad hoc ex altera parte civitatis, in monte Balgeio, in terra Isahac divitis quae nunc est Herberti illius nepotis, beatissimo Martino alias dedi vineas valde pretiosas, prater censum et decimam omnium consuetudinum liberrimas. Quod si aliquis quomodo mee fuerint vel quomodo sint scire exoptat, aliud scriptum in armario sancti requirat. Iterumque has inter vineas beatissimo ipsi duos vinearum arpennos modo simili tribui, fevum scilicet Guidonis vicarii, quas eo die quo illi in fevum dedi ita ut meam domum in dominio meo extra censum et decimam butagiumque comitis possidebam. Omnium harum testes verum Guillelmus, dux Normannorum, quin etiam sublimis nobilitas Cynomannorum ex quibus nonnullos subter scribere providimus utillimum fore et in futurum prodesse: Vulgrinus episcopus, Rotbertus decanus, Tescelinus archidiaconus, Ingelbertus [cantor, Ernaldus] grammaticus, [Herbertus] de Semmuro, [Fulcodius scriba, Rannulfus canonicus, Johannes filius Alberti], Gervasius [filius Alberici, Rodulfus] vicecomes, [Hubertus filius ejus, Rotbertus de Castrolit, Gervasius filius ejus, Rainaldus de Susa, Fulco de Bozeria], Rodulfus [de Montesuro, Maino Brito, Hugo filius Ansgerii, Rotgerius filius Alberici, Herbertus de Asceio, Herbertus filius ejus, Algerius scutarius, Rainaldus filius Andree, Rodulfus medicus], Hugo de Cadurcis, Gaufredus frater ejus, Burchardus de Cadurcis, Richardus, [nepos Abelini, Vulgrinis], nepos episcopi.