Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Tome Second, Vivoin, Nr. 2

Fondation par Raoul IV, vicomte du Maine, du prieuré de Vivoin.
Datierung: 1060

Quoniam fidelis omnis alteram post istam non dubitat esse vitam, et post mortem pro meritis suis singulos vel tormenta malos vel bonos premia consequturos, nemo se debet dare penitus bonis temporalibus, sed que possit in futuro invenire in presenti seculo providere et ea permittere vivus que valeat recipere defunctus. Quibus igitur terrenas opes largitus est Deus, largiantur ex eis pauperibus, ut peccata que propter eas congerendas admiserunt redimant, et insuper mercedem sibi perennum conquirant. Quod qui aliter fecerit, noverit se indubitanter esse deputandum inter illos ad penam qui transitoria hec et umbre similia seculi bona pro eternis amittunt ac diligunt, et se ad eterna et semper mensura preparant hec et hiis similia. Ego Rodulfus, Cenomanensis vicecomes, tacita cogitatione mecum revolvens, utpote homo cui revocat consciencia ad memoriam, non sine trepidatione mentis, hinc gravia et innumerabilia peccata que contraxi, illinc judicium extreme dampnationis, necessarium duxi aliquid ex rebus propriis, que ad usum exterioris vite sunt michi concesse, per manus pauperum ad placandum iram venturi judicis in celestes thesauros transmittere; quod post tempus in eterna retributione ab ipso judice centena merear multiplicatione recipere, et ipsum tunc videre placatum quem nunc merui habere iratum. Quod ut probabilius fieri possit, per manus illorum maxime qui sunt pauperes spiritu quorum, juxta veritatis vocem, regnum dignoscitur esse celorum, facere decrevi qui ut liberius expeditiusque Deo vacarent, propriis abrenunciantes facultatibus voluntariam subire paupertatem. Pateat igitur universorum noticioni mortalium donasse me sancto Martino, cujus excellentia nominis nulla eget adjectione cognominis, atque in suo Majori monasterio Deo sibique famulantibus monachis, mei juris ecclesiam quamdam in pago Cenomanensi, super fluvium vocabulo Sartam, prope castrum Bellomontum nuncupatum, in loco quem dicunt Vivonium, in honorem beati Ypoliti martiris constructam, cum omnibus scilicet quecumque vel ex ea exeunt vel pertinent ad eam vel ad me, universis nichil retinendo videlicet juribus, juridicionibus, emolumentis, primiciis et oblationibus reliquiis, sepultura pariter et decima, ita dumtaxat ut ex eadem decima eam quam in dominium obtineo partem vini tertiam, liberam, mox presenti mea donatione suscipiant; quicquid autem ex ipsa seu annone seu vini meo obtinent beneficio mei, aut donari eis aut vendi. Auctoramento proprio firmo oblationi quoque ac sepulture partem que contigit ipsius ecclesie presbyterum de predictis monachis, is qui nunc est nomine Guillelmus, dum vivit, obtineat, et post ejus obitum, in eorumdem dominium pars et ipsa deveniat. Dono etiam ipsis in eodem loco furnum unum ad quem coccio pertinet omnium sepedicti loci habitatorum et terram ibidem ad construendum burgum; preter hec sicubi quisquam aut donaverit iisdem aut vendiderit quod ex meo habet beneficio quicquam, si pars beneficii, quod ab illo venditore aut donatore de me habetur, id fuerit, auctoramento confirmo presenti; si totum beneficium, meum item requiratur auctoramentum. Et volo quod supradicta a me ordinata sint perpetua et firma, videlicet eundo de dicto loco de Vivonio per Landam usque ad Pulchrum Repaire, ab uno latere et ab alio, et reveniendo transeundo ante la Raguenerie; eundo per iter per quod itur de Dureto à Malitourne, et transversando per campos, per quod itur de Vivonio à Murse, recte per rotam, eundo ad morterium David juxta motam Porcheriorum, et veniendo deorsum de la Grillerie versus magnum iter de Vivonio eundo ad Memers deorsum de Maucocheau, deorsum de l’Estre Rotundum et transversando campos eundo ad rucellum de Planchia, eundo à la ruelle de Brejust recte ad possatorem de Mirabello subtus la Vaye et reveniendo ad Vivonium; transeundo per pontem ad iter de Mirabello et à la Teturie et à Voves, vercendo ad crucem Bouessée, transversando ad plateam torneamentorum subtus vivarium tenens alam prati eundo à la Courbe, reddeundo ad possatorem Pulchri Repaire super riparia Sarte. Et nullus quicumque sit infra limites et metas supradictas commorans possit habere furnum nec fieri facere, sed omnes jamdicti habitatores ad furnum, per me concessum ad victum monachis et priori de Vivonio, veniat ad coquendum. Et si contingat aliquem fieri furnum infra dictas metas, volo et ordino quod prior de Vivonio vel alius ejus mandato possit destruere vel destrui facere, et qui facere presumerit teneatur ad emendam. Et ordinavi et volui quod fierent supradicte divisiones et mete ad finem quod ad omnes infradictos limites et metas habitantes coccio dicti furni pertineat. Et etiam propter justiciam et juridicionem sepedicti burgi, quia antequam ego predicta eisdem donarem, talem libertatem in dicto burgo habebam, et similem cum nundinis sancti Bartholomei eis dono et dimitto omnimodo, nichil retinendo neque meis, et hiis ita se habentibus, omnia hec a me donata sicut per ordinem superius sunt digesta, annuentibus filiis meis Huberto atque Rodulfo necnon et conjuge Cana coram nostris hominibus quorum nomina abscripta sunt inferius, soluta et quieta et ab omni cujuslibet mortalis consuetudine, calumnia liberrima, de nostro jure dominationi sancti Martini Majoris monasterii transfundimus, ita ut ab hodierna die supradicte congregationi suisque successoribus, cum abbatibus qui pro tempore preerunt, liceat illa jure possidere perpetuo et quicquid ex inde decreverint sine ulla vel mea vel cujusquam successorum meorum contradictione liberam habeant potestatem faciendi, ordinandi et qualitercumque eis placuerit meliusque visurum fuerit disponendi tam presentibus temporibus quam futuris. Non est tamen obmittendum precium nonnullum sed quod pro hiis omnibus ab eisdem monachis accepimus, ego quidem cum predicta conjuge mea XIII libras et unam mulam librarum septem, preter alias X libras eidem mee conjugi remissas, quas uni ex illis, nomine Tecberto, pro impensa sibi dudum ab eodem medicina debebat; Hubertus meus major filius, cui et honoris mei traditum jam fuerat donum, ut omnia hec integre autorisaret, X VIIII libras accepit et unum equum librarum trium; minor quoque Radulfus solidos L. Sed et illud adjiciendum est quod postea placuit ut id scilicet quod de vendendis aut donandis ab hominibus nostris partibus eorumque de nobis ubilibet obtinent beneficiorum, presenti, ut supra datum est, auctoramento firmamus ita observetur ut quidquid infra medietatem cujusque beneficii fuerit aut ipsa medietas, alius nostrum non expectet auctoramentum, rursus expectatur a nobis. Impedientes autem sive perturbantes in aliquo predictam donationem meam et monachos dictos, occasione donationis hujusmodi, maledictionem Dei Patris omnipotentis, Filii et Spiritus sancti, gloriosissime Virginis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli ac celestis totius curie incurrant et viventes, et mortui in infernum descendant. Amen.

Signum vicecomitis Rodulfi. Signum Cane uxoris ejus. Signum Huberti filii ejus. Signum Radulfi filii ejus. Signum Radulfi nepotis ejus.

Nomina hominum nostrorum sunt hec: Huberti prepositi, Alani fratris Radulfi, Haberti de Asseyo, Gauffridi fratris ejus, Gauberti de Bellomonte, Hugonis filii ejus, Odonis de Gilliaco, Guiterii filii ejus, Radulfi de Monmiraco, Patricii fratis ejus, Fulconis de Ambretio, Acfredi prepositi, Guillermi filii Drogonis, Radulfi de Pratis, Algerii de Morenna, Tetbaldi Blesensis, Herberti prepositi, Roberti Beguin, Reginardi fratris ejus, [Gunterii de Curte Leonardi, Gaufridi molendinarii, Fulconis famuli Sancti Martini, Raimundi Pictavensis, Macfredi famuli Sancti Martini, Motherii clerici, Ranublidi monachi, Tebelti monachi, Johannis monachi].