Transaction sur procès entre Abelin, clerc, et Alard, abbé de la Couture, aux termes de laquelle celui-ci céde au premier des vignes en Saint-Pavin-des-Champs et une maison à Sablé en retour de 50 muids de sel mis en dépôt à la Couture.
Datierung: 1051-1060
Ego Abelinus, clericus, tempore Adalardi abbatis amicitiam et quamdam fraternitatem cum monachis Sancti Petri de Cultura habens, commisi eis L modios salis, quorum videlicet modiorum singuli tunc temporis decem et octo solidis appreciabantur. Hoc itaque sal dum adhuc penes ipsos esset, propter forsfactum quoddam quod fecerunt contra Gausfredum, filium Alberici, ob terram Suliniaci, perdidi illud. Cum igitur abbati Adalardo et monachis ejus meum sal requisissem illique mihi justitiam denegassent, clamore facto apud comitem Gausfridum, tandem ad concordiam et ad emendationem erga me venerunt. Ergo propter Dei amorem et propter remedium anime patris mei, qui apud ipsos sub monastico ordine a seculo migraverat, accepi ab eis quinque agripennos vinearum et tres quartarios vinearum in terra Isahac, clerici, in monte videlicet Balgiaco, que fuerunt Gualterii, presbyteri de Sancto Germano, quiete ab omni consuetudine preter censum et decimam. Preterea accepi ab eis unam domum in Sablolio castello et quinque modios salis super centum solidos, domum super L atque quinque modios salis super alios quinquaginta. Hoc donum accepi Cinomannis in capitulo Sancti Petri de Cultura, communi consilio Adalardi abbatis omniumque monachorum ejusdem loci mihi meisque heredibus in perpetuum. Donum predicte domus et Cenomannis in capitulo Sancti Petri Culture et postea in capitulo de Solemniis mihi factum fuit atque firmatum, id facientibus atque annuentibus Adalardo abbate et suis monachis, quorum hic subscripta sunt nomina: Ascelinus prior, Petrus, Herlaudus, Girardus, Herveus, Frotgerius, Frotgerius presbyter, Balduinus, Johannes, Ivo, Odo, Fredericus, Stephanus, Alricus, Milo conversus, Gislebertus, Richardus, Harduinus, Albericus canonicus. Post aliquot tempus ego ipse Abelinus dedi hanc cartam Sancto Martino Majoris monasterii pro anima mea et parentum meorum Gauscelini et Tetberge, fratrisque mei Ebroini, ac filii Ansegisi, ejusdem loci monachi, et posui manu propria super altare ipsius, donum faciens ex omnibus que in ea continentur.