Accord entre les moines de Marmoutier et Rotrou de Montfort, au sujet de la dîme du panage dans la forêt de Bonnétable.
Datierung: 1180
Guillelmus, Dei gratia Cenomanensis episcopus, universis fidelibus salutem. Nos attendentes quod veritas subscripti authoritate futuro posset conservari, notum fieri curavimus quod cum monachi Majoris monasterii in omnibus forestis Mali Stabuli decimam pasnagii haberent et nemoribus succisis fructuum illius terre decimam similiter exigerent, et dominus Rotrochus de Monteforti e contra assereret rationem illam minus esse sufficientem ut quia pasnagii decimam habebant ideo fructuum illius terre decimam habere deberent, tandem supradictus Rotrochus et monachi coram nobis constituti in hanc compositionem convenerunt. Predicti monachi in omnibus terris illis unde forestis stantibus pasnagium habebant, eisdem succisis duas partes decime fructuum singulis annis in perpetuum perciperent, exceptis Brolio Sancti Jovini, Tollerath, Maltelleio, quorum locorum decimas dominus Rotrochus Herberto de Ortheio, militi suo, et heredibus ejus, jure hereditario possidendas dederat […… Concessum est a monachis quod ipsi nullo tempore Herbertum nec] heredes suos super decimis illis inquietabunt. Si vero supradictus Herbertus aut heres suus decimas illas extraneo vendere velit et monachi pro decimis illis tantum facere velint quantum extraneus, dominus Rotrochus nullos alios nisi monachos permittet habere decimas illas. Si autem predictus Herbertus aut heres suus decimas illas monachis illis pignori velit obligare, dominus Rotrochus non impediet. Ut autem hoc firmius conservetur, memoratus Rotrochus de granario suo Mali Stabuli in festo sancti Remigii eisdem monachis pro recognitione minam siliginis singulis annis reddet, donec de forestis illis tantum terre de ruditate ad culturam devocetur ut monachi de decima fructuum illius terre minam percipient. [Ab illo enim tempore dominus Rotrochus de granario suo monachis minam reddere non tenebitur. Hoc concessit Rotrochus, filius Rotrochi predicti. Quod ut fidelius conservetur, id litteris annotari et ad petitionem partium sigillo nostro et Rotroci et capituli Majoris monasterii sigillis fecimus communiri. Testes hujus rei sunt Esgaretus, capellanus noster, Guillelmus archidiaconus, magister Hernaudus, notarius, Gervasius, bajulus Majoris monasterii, Ulandus, prior Bellismi, Robertus, prior de Tro, Guillelmus Abbas prior Lavallensis, Daniel, prior Sancti Celerini, et alii plures].