Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Tome Second, Torcé, Nr. 2

Donation par Aubry de Torcé et sa femme Érembourg de leurs droits sur les églises de Torcé et confirmation par Garsile du Bignon de la dite donation.
Datierung: 1110

Omnibus quibuscunque hoc necesse fuerit et maxime Majoris monasterii monachis notificare curamus qualiter Deo donante ecclesie de Torciaco date sunt beato Martino et suis monachis. Erat quidam vir prepotens sub clamyde habitus militaris inter caducos hujus labentis seculi honores, utpote eum decebat, satis honeste vitam ducens, nomine Albericus, dominus scilicet castri quod vulgo Torciacus vocatur. Hic habebat in suo dominio dimidietatem supradictarum ecclesiarum et cimiterii atque omnium tam primitiarum quam oblationum ad easdem ecclesias pertinentium. Qui cum audisset apostolica immo ipsius Domini precepta sibi et omnibus secularibus res ecclesiarum illicite tenentibus minantia, non auditor obliviosus sed factor legis factus et ideo in facto suo beatus, deliberavit apud semetipsum, utpote homo altioris consilii, cui ecclesiastico ordini supra memorata donare vellet, que suis usibus laicus licite retinere non valebat. Et quoniam spiritus Domini ubi vult spirat, cujus fervore simul et amore fretus predictus vir Albericus beatum Martinum et sui Majoris monasterii monachos ex omnibus elegit, quatenus illius precibus qui in nudo paupere Christum vestivit mereretur ipse stola immortalitatis vestiri. Fecit ergo apud Torciacum ad se venire domnum Gualterium, priorem Sancti Serenici, et per cordas signorum tradidit ei quicquid habebat in ecclesiis illis, in cimiterio, in primitiis et oblationibus, ita solutum et ab omni perturbatione hominum quietum sicut ipse hactenus habuerat. Addidit etiam donationi sue partem suam ex integro de oka que sita est inter ecclesiam Beate Marie et stagnum. Nomina eorum qui huic donationi itnerfuerunt hic scripta habentur: domnus Rotrodus, de cujus fevo illa erant, qui et concessit; Guido de Cort Volane [qui et concessit, Odo Rufus qui ibidem dedit monachis III denarios et dimidium obolum, censum videlicet vinearum de Torciaco et partem quam habebat in terra de Torciaco; Rotgerius, frater ejus, Guillermus de Merlet, Herbertus Extensus, Gilduinus de Cortparen, Gauffredus, filius Harduini, Guido, presbyter], [Guillermus, frater ejus; de nostris, Vitalis, presbiter, Odo, clericus, Arnulfus clericus, prepositus, David famulus, Alcherius et Gaufredus carpentarii, Gualterius faber, Adam carnifex, Arnulphus de Salmariaco, Arnulfus cornesarius, Rainaldus Betapisum]. Interposito denique aliquo temporis spatio, contigit Herbertum Extensum jacere in infirmitate qua et mortuus est. Cumque se jam sentiret morti proximum, volens Deum sibi facere propitium, convocata ad se uxore sea Eremburge, supplex deprecatus es team ut pro sua utriusque suroum parentum eterna salute daret beato Martino et suis monachis quicquid hereditario jure possidere videbatur in supradictis ecclesiis et in cimiterio, id est dimidietatem ex omnibus. Quod et ita factum est. [Quadam enim die dominica eum visitandi gratia adiit domnus Galterius, prior Sancti Serenici, et accepta a marito salutifera deprecatione revestivit eum venerabilis femina Eremburgis ex omnibus que habebat in ecclesiis et in cimiterio, nihil omnino sibi in eis retinens. Addidit etiam donationi sue totam decimam de mediatura Gaufredi, filii Harduini, que sui juris erat. Et quoniam illud legaliter facere curabat, detulit donum super altare Beate Marie. Ad quod confirmandum pauci ex pluribus testes inseruntur qui hoc viderunt et audierunt: Gaufredus, filius ejusdem Eremburgis, Gilduinus de Corparent, qui per manum deduxit eam ad altare, Guido presbyter], [Robertus molendinarius]. Cumque major filius Tetbaldus audisset quod mater ita fecerat monachis, cepit eis calumniari, utpote heres; cujus calumnia tamdiu duravit quoad usque domnus Gaufredus de Bajocis prefuti obedientie Sancti Serenici. [Quod cum ille audisset, precavens tam grande damnum successoribus affuturum tum per se tum per dominum Fulcradum, cantorem Sancti Juliani, tandiu deprecatus est illum quoad usque ad hunc concordie finem amicabiliter perduxit]. Venit itaque jam dictus Tetbaldus ad Sanctum Serenicum et, benefacto congregationis Majoris monasterii accepto a Gaufredo priore, guerpivit ex integro calumniam quam faciebat. [Concessit etiam monachis quicquid de feudo suo de Torciaco dono vel precio seu quolibet modo adquirere poterunt. Hujus rei gratia dedit illi domnus Gaufredus XXX solidos. Ejus donationis et illius concessionis sunt testes Stephanus monachus, Fulcradus cantor, Vitalis presbyter, [Hugo de Villa Chenol, David famulus; de suis, Gaufredus, presbiter de Bellofaio, Guillermus Taca, Robertus vicarius].In proxima denique die Purificationis beate Marie convenerunt pariter apud Torciacum domnus Gaufredus et jam memoratus Tebaldus et ibi, in hospitio matris sue, coram multis qui aderant, iterum fecit guerpum et concessionem quam fecerat apud Sanctum Serenicum. Fecit etiam hoc idem Eremburgis uxor ejus et ita recepta est a domno Gaufredo in societate Majoris monasterii in presentia subtus scriptorum, Guarini, prioris Vivonii, Guillelmi de Merlet, Odonis Rufi, Gaufredi Rufi, Gilduini de Cortparent, Guidonis presbyteri, Gaufredi et Hugonis, filiorum Harduini, Benedicti, filii Gungerii, Thebaldi nigri, Johannis de Vibrea, Odonis, fratris ejus, Huberti Bouet, Eremburgis, matris Tebaldi, Gaufredi, fratris, et Milesendis, sororis ejus, [Gaufredi presbiteri, Guillelmi Taca, Roberti vicarii, Davidis famuli, Herberti muce…]. Acta sunt hec cum Tebaldo, annno ab incarnatione Domini Mo Co, regnante Philippo rege in Francia, Guillermo, Guillermi regis filio, rege in Anglia et eodem dominante Cenomanensibus, eodem anno quo et mortuus est et primo ordinationis domni Hilgodi abbatis.

[Ipso denique anno Guarsilius, filius Fulconis de Bunone, accepto honore de Torciaco, illuc devenit. Et quoniam ille heres erat ad quem omnis honor de Torciaco rectius pertinere videbatur et de quo sepedictus Tebaldus tenebat, oportebat ut et ipse concederet, sine cujus concessione infructuosus videbatur apud Torciacum omnis labor monachorum. Expetitus itaque a domno Gaufredo, concessit beato Martino et ejus monachis pro anima sua parentumque suorum ambas ecclesias et cimiterium ita solutum et ab omni importunitate hominum quietum sicut illud tenuerant et monachis dederant attavus ejus Albericus et Eremburg, matertera ejus, excepto quod XIX denarios, censum videlicet quem imburgo Albericus dederat monachis et ocham terre noluit concedere, nisi pecunia ei daretur. Pretendebat enim quod in relevamento ejusdem honoris de Torciaco dabat X libras domno Rotrodo. Unde adhortatione multorum visum est domno Gaufredo fore proficuum ut gratia liberandi ab omni calumnia que supra diximus et ut eumdem Guarsilium monachis benivolum redderet aliquid daret. Dedit ergo ei ob istiusmodi causas XLa solidos. Ille autem Guarsilius hoc beneficio et deprecatione domni Rotrodi devictus concessit sancto Martino et suis monachis solute, libere et sine cujusquam omnino calumnia vel importunitate seu consuetudine, excepta illa que ad episcopum pertinet, ambas ecclesias et cimiterium, burgum et ocham terre. Horum omnium donum posuit super altare Beate Marie astantibus testibus istis: ex sua parte Odone de Percio, Lisiardo de Clavereos, Hugone de Calvereos, Guillelmo de Cormerot; ex nostra parte, domno Rotrodo, Gaufredo priore, Jarnigonio monacho, [Guidone presbitero, Guillermo, fratre ejus, Arnulpho, filio Gundramni, Roberto, fratre ejus], Philippo de Biart, [Normanno, filio Bernardi], Guidone de Cortvalen, Guillelmo de Merlet, [Odone Rufo, Roberto, fratre ejus], Tebaldo de Torciaco, Gaufredo, fratre ejus, Gaufredo, filio Harduini, Frotgerio de Sancto Serenico.