Bail à visage au prêtre Vital de la moitié des biens possédés à la Chapelle-Guillaume par Marmoutier.
Datierung: 1100
Nosse debent et praesentes et futuri dedisse nos Vitali presbitero, in vita sua, medietatem usus fructuum rerum nostrarum, quas habemus apud Capellam Guillelmi, scilicet medietatem ipsius ecclesiae, molendini, terrarum, decimae, terragii, tali pacto ut ipse de medietate sua construat ecclesiam et emat quae necessaria sunt ecclesiae. Et ipse donationem fecit sancto Martino et monachis ejus de omnibus rebus suis post obitum suum, tali convenientia ut, si interim velit fieri monachus, recipiatur, ita tamen ut prius acquietet nobis res suas ab omni calumnia quam recipiatur. Haec convenientia facta est in capitulo Majoris monasterii, testibus istis: Galterio cellarario, Galterio, filio Galcherii, Gausberto coquo, Durando mariscalco, Hildemaro sanguinatore.