Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation par Guillaume Martin de Grez de la masure du Condray et d’héritages sis à Sablé.
Datierung: 1129-1151

Ratum est et frequentibus experimentorum probavimus documentis ut quecumque posteris novimus profutura ne processu temporis in oblivionem veniant, apicibus litterarum jure debeant annotari. Hujus rei gratia memoriae presentium successorumque noticiae presentis cartule vicacitate mandamus quod quidam miles Willelmus Martini, nomine de Gresso, Majus monasterium adiit et in capitulum veniens oracionum et beneficium ecclesiae nostrae se participem et fratrem fieri postulavit, et ut saltem in extremo vitae exitu monachilem habitum mereretur accipere, satis humiliter ac devote poposcit. Donavit autem Deo et beato Martino et nobis in ejus Majori monasterio regulari observantiae mancipatis mansuram terrae quae dicitur de Coldreio et duos in ipsa hospites, ea siquidem conditione quod si quendam e fratribus nostris qui sacerdos esset ad commanendum sibi concederemus, ipse in jam dicta terrae mansura capellam extrueret, ipsamque libris, vestimentis et ceteris divino offitio necessariis exornaret, domum et habitationem monachis congruam edificaret, eumdemque monachum quamdiu viveret cum equitatura et famulo, tam in victu quam et vestitu et in omni prorsus necessaria supellectili procuraret. Ex quo autem seculo valefaciens ultimum diem vitae presentis obierit, sub ejusdem condicionis tenore, terra cum omnibus quae in ipsa bedeficata fuerint in jus et propriam possessionem aecclesiae nostrae sine ulla contradictione transibit. Addidit preterea huic dono quoddam arpennum vineae et tria prati, decimamque furni apud Sablolium siti, et medietatem eorum quae habebat in fluvio Vigezia nuncupato, quod memoratam terrae mansuram preterfluit. Nos autem viri illius devotionem et studium potius quam temporale emolumentum considerantes, precipue autem domini et precipui protectoris nostri Gaufridi, Andecavorum comitis, peticioni et precibus annuentes, desidorio illius satisfecimus et monachum ei sacerdotum, Petrum nomine, contradentes, donum omnium suprascriptorum in capitulo nostro prius factum et postea super altare suscepimus. Recapitulatum est etiam idem donum in sepedicta terrae mansura, et deinceps in presentia Roberti Sabloliensis domini confirmatum, audientibus et videntibus multis quorum aliqui sunt ad testimonium subter ascripti: Fulco de Boeria, Augerius de Sancto Bricio, Salomon, filius ejus, Borellus de Plaxicio, Hugo Versutus et Paganus, frater ejus, Richerius, Goffredus Virdarius, Rainaldus, presbyter Boeriae. De fratribus quoque nostris hii affuerunt: Radulfus Sablolii, Radulfus Boerie, Stephanus Sancti Lupi, priores, et multi alii tam monachi quam et laici inter quos Hildeardis, ejusdem Willelmi Martini uxor, cum filio suo Bartholomeo et filia Hamelina affuit, et omnia sicut superius descripta sunt benigne concessit. Nos autem tocius actionis executionem sicut ab initio processit, litteris assignare curavimus et supra memorati domini nostri comitis pro cujus amore id maxime fecimus sigillo confirmari, sicut in promptu cernere est, optinuimus.