Notice relatant le différend élevé entre les religieux de Marmoutier et ceux de la Couture, et l’offre faite par les premiers pour dédommager les seconds des biens qu’ils avaient dû abandonner.
Datierung: 1095 10 17
Notum sit posteris quod monachi de Cultura conquesti sunt multotiens de nobis monachis videlicet Majoris monasterii calumniantes nobis hoc quod in Valle et Sablolio habemus. Tempore autem domni Bartholomei abbatis placitatum est de hoc in curia gloriasae memoriae regis Anglorum Willelmi, sicut in aliis literis melius habetur, auditisque nostris et eorum rationibus, cognitum est et judicatum calumniam eorum esse injustam. Tamen propter pacis custodiam et dilectionis concordiam monuit abbatem Bartholomeum rex ut offerret illis aliquid pecunie sicque quiescerent. Qui obtulit eis mille solidos cenomannensium denariorum, sed illi recipere noluerunt. Tempore autem domni Bernardi abbatis iterum calumniabantur, sicut pridem. Contigit autem domnum abbatem Bernardum ire ad Sanctum Karileffum placitari de Salomone Lavardino qui de monachatu fugerat, in presentia domni Hoelli Cenomannensium episcopi. Fuit ibi quoque Juhellus, abbas de Cultura. Tunc monuit episcopus abbatam Bernardum quatinus cum monachis de Cultura faceret concordiam aut placitum. Qui libenter hoc facturum se promisit, sed prius consuleret inde seniores Majoris monasterii. Qui reversus et accepto consilio misit ad eos, communi consilio seniorum omnisque capituli, duos fratres Andream de Gommetz et Gauterium Normannum, offerens per eos monachis de Cultura mille solidos denariorum cenomannensium aut mille solidatas ornamentorum ad opus ecclesie sue propter concordiam aut placitum, quandocumque vellent. Hec obtulimus illis tempore Juhalis, Cenomannensium episcopi, et Rotberti Allobrogis. Ipsi vero neutrum recipere voluerunt. Hoc viderunt et audierunt Patricius, prior de Cultura, Herbertus de Bruslonio, Arnaudus, prior de Solemnis, Hugo cellarius de Solemnis, Garnerius cognatus Arnaudi episcopi, Adam cellarius de Cultura, et omnes pene monachi de Cultura qui ibi ad festivitatem sancti Juliani convenerant, quos nominare longum est.