Restitution par Juhel II de Mayenne au prieuré de Saint-Étienne des revenus et des droits d’usage appartenant au dit prieuré.
Datierung: 1189
Ego Juhellus, dominus Meduane, filius Gaufredi, cujus pater extitit senior Juhellus, notum fieri [presentibus et futuris] volo quia eo tempore quo rex Francorum et rex Anglorum ob succursum terre Jerosolymitane cruces acceperunt, ego quoque celesti pulsatus desiderio viam sepulchri aggredi deliberavi. Sed antequam ad hoc veniretur, placuit mihi corrigenda videbantur. Prius itaque cum monachis Sancti Stephani qui in capella mea commorantur, quos antecessores mei valde dilexerant, me concordare volui reddendo eis et concedendo quicquid ab antecessoribus meis sibi datum fuerat et quicquid ad eos de jure pertinere probatum est. Decimam itaque molendinorum meorum folerez Meduane quam ob hoc mihi retinere tentaveram quia a priori loco in alterum locum ea transtuleram, integre eis reddidi et reddo, ut sicut in prioribus molendinis eam diu habuerant ita et in novis eam habeant, etiamsi iterum atque iterum ea removeri contigerit. Item decimam exemplariorum foreste mee que sunt intra metas parochie de Contest, cognito quod eorum juris esset, eis benignissime restituo. Decimam quoque pasnagiorum meorum et usagium nemorum meorum ad ardendum [et] ad edificandum, hominibus quoque Meduane eorum sicut et meis burgensibus; et decimam stellinorum meorum in Anglia, sicut temporibus antecessorum meorum eam diu habuerant, et quicquid a bone memorie Juhello, avo meo, eis datum est sicut in ipsius Juhelli literis continetur, eis concedo et confirmo ut sicut in veteris Juhelli temporibus ea pacifice tenuerant, ita, imo magis pacifice et magis quiete et magis integre ea nunc et in perpetuum possideant. De eis qui his interfuerunt nonnullos subscripsimus. Hugo senescallus affuit et Guillelmus de Arqueneio, Hamelinus de Corceseio, Willelmus de Boscoberengerii, [Johannes de Boslei, Gaufredus de Grezri, Hamelinus Col d’Abbé]; de monachis Daniel prior, Girardus subprior, Gaufredus Bernardi, G. de Vivonio, P. de Ambasia; [de presbyteris W. de Joe, Johannes de Sancto Martino, G. de Coneri, Robertus capellanus, Hamelinus Ruellen] et multi alii.