Concession viagère de la chapelle de Saint-Étienne à Gautier du Pont, clerc de Juhel II de Mayenne.
Datierung: 1184
Ego Juhellus de Meduana, [omnibus ad quos littere iste pervenerint, salutem. Notum fieri curavi quod] cum terram meam a domino rege suscepissem de novo, capellaniam Sancti Stephani de Meduana Gualterio de Ponte, clerico meo, testimonio hominum meorum qui eam de jure donationis antecessorum meorum et mee esse dicebant, assignavi. Quam assignationem prior et monachi tunc ibi conversantes eamdemque de jure [suo], attestatione munimentorum suorum reclamantes, jam dicto [Gualterio] vita ejus comite, ad preces meas, salvo utriusque partis jure, concesserunt. Et ut istud donum ratum haberetur, id litteris annotari et sigilli mei feci munimine communiri. Hujus rei testes sunt Mauricius de Creone, Gaufredus de Avertum, Guillelmus de Tilia, [Guillelmus, prior de Savigneio], Guillelmus, tunc prior Meduane, [et plures alii].