Abandon par Robert de l’Angle de ses prétentions sur le tiers de la dîme de Saint-Fraimbault de Lassay et sur une terre voisin du cimetière.
Datierung: 1130-1137
Quidem miles de terra Juhelli de Meduana, Robertus de Angulis, calumniabatur nobis monachis sancti Martini apud Meduanam conversantibus tertiam partem decimarum Sancti Frambaldi de Laceio et terram quandam de fevo ejusdem Sancti suoque eymiterio contiguam, capientam circiter sex sextarios sementis. Et quidem has decimas et terram duo presbyteri de Laceio, Fulchoidus scilicet et Ernaldus, tenuerant in vita sua de supradicto Roberto in fevo militari, et jam appropinquantes ad finem suum dederunt eas in eleemosynam sancto Martino et nobis una cum ecclesia Sancti Frambaldi. Robertus vero hoc modo nitebatur auferre nobis istam eleemosynam, dicens se talem cum presbyteris illis habuisse convenientiam, quod post mortem eorum terra cum decimis supranominatis in suum deberet dominium reverti. Quod cum probare nullatenus potuisset, post longam altercationem, conventum est inter monachos et eumdem Robertum ut, concordandi gratia, si possent, Majus monasterium pariter pergerent. Quo cum venissent et causam suam coram domino abbate O[done] et fratribus utrinque exposuissent, isdem Robertus, sancti Martini amore compunctus et monastice vite accensus desiderio, veniens in capitulum, dimisit ibi coram cunctis qui aderant omnem calumniam quam erga nos eatenus habuerat, tam de decimis quam de terris. Concessit preterea nobis ipsa die, in eodem capitulo, ecclesiam Sancti Frambaldi de Laceio cum appendiciis suis, quam de suo fevo tenebamus ex dono presbyterorum supradictorum Fulcoidi et Ernaldi. Pro hac igitur concessione recepit eum donnus abbas per librum capituli in beneficium nostre congregationis habuitque ei in convenientia quod, peractis annis IIIIor et dimidio, si tunc paratus esset, eum monachum faceret. Post non multum vero temporis venimus ad castellum de Laceio ante Paganum de Meshuldino, de quo Robertus de Angulis tenebat fevum Sancti Frambaldi, ibique recognovit que fecerat nobis apud Majus monasterium dixitque se concessisse sancto Martino et monachis ejus quicquid tenebat de domno Pagano apud Sanctum Frambaldum, preter dimidiam terram illam que est juxta cymiterium et preter plateas domorum suarum de cymiterio, ex quibus etiam illam, que proxima est ecclesie Sancti Petri, nobis concessit. Hanc recognitionem et concessionem audivit Willelmus, capellanus de Laceio, etc.