Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Concession viagère par Eudes, abbé de Marmoutier, aux deux frères Arnaud et Herbert de l’Angle, de la moitié des revenus de Saint-Fraimbault de Lassay.
Datierung: 1130-1137

Noverint... quod ego frater Odo, humilis abbas, cum assensu totius capituli nostri concessi duobus fratribus clericis de Laceio, Ernaldo scilicet et Herberto, dimidiam ecclesiam Sancti Frambaldi de Laceio, in vita sua tantum, hoc est medietatem omnium primitiarum vel decimarum que ad ejusdem ecclesiae presbyteratum pertinent, medietatem quoque oblationum utriusque altaris matris videlicet ecclesie et capelle que infra castrum est de Laceio, (earum videlicet oblationum que non sunt de jure capellanie Juhelli de Meduana; nam illa capella sive capellania cum omnibus quecumque ad eam pertinent vel pertinere debent, nulla parte excepta, monachis quieta remanet); similiter medietatem aliorum reddituum parrochialium videlicet baptismatum, confessionum, sepulturarum et aliarum omnino rerum, excepta terra de eleemosyna ejusdem ecclesie, que tota monachis remanet. Pro ista medietate ecclesie hoc modo sibi concessa, medietatem ecclesiastici officii vel per se vel per capellanum suum persolvent. Hec omnia sicut superius dicta sunt, tantum in vita sua habebunt; post mortem vero eorum, ipsis concedentibus, ad nos libera omnino et quieta revertentur. Decimam quoque quamdam, quam in militia tenent de fratre suo Roberto de Angulis, post decessum suum in eleemosynam ecclesiae Sancti Franbaldi et nobis libere et quiete possidendam concesserunt. Siquidem hanc decimam dedit eis olim in eleemosynam Rainaldus de Angulis, pater eorum, et est sexta pars totius decime Sancti Franbaldi.