Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Abandon à Marmoutier par Guillaume, chanoine du Mans, d’une prébende par lui revendiquée à Saint-Étienne de Mayenne.
Datierung: 1125

Ego Guillelmus, canonicus Sancti Juliani Cenomanensis, filius Hamelini burgensis de Meduana, Deo et beato Martino Majoris monasterii et monachis ejus apud Meduanam Deo servientibus prebendam unam, quam in capella Sancti Stephani de Meduana reclamabam, dimisi, hoc est tertiam partem oblationis in precipuis anni festis et tertiam partem bellorum et judiciorum et hortulos quosdam censivos sitos super stagnum juxta mercatorium, et terram cum prato sicut vadit ductus aque de Breiis, ita ex integro omnia relinquens Sancto Martino sicut ea Garnerius de Meduana, frater meus, qui nuper excesserat, in prebenda tenuerat. Ut autem hoc donum supradictis monachis perpetua teneatur stabilitate, sancti Juliani episcopi et capituli nostri sigillo et auctoritate presentem feci chartulam munire. Actum est in presentia Juhelli, domini Meduane, apud idem castrum in domo Adelinae, matris ejusdem Juhelli. Et sunt inde testes quamplurimi ipse Juhellus et Adelina mater sua, Gaufredus filius Odonis, tunc sinescallus Meduane, Ingelrannus Patricius, Osmundus Piscis, Mauricius de Gorram; de monachis Galterius, prior Meduane, Johannes, Guillelmus de Ossello.