Accord entre l’abbaye de Marmoutier et Jean, prêtre de Mayenne, réglant les droits des parties dans les profits à provenir de l’église de Notre-Dame de Mayenne et des sépultures dans la chapelle du château.
Datierung: 1124
Notum sit [omnibus presentibus et futuris] quod Johannes, presbyter quidam Meduanensis, Dei et sancti Martini compunctus amore, Majus monasterium cum Gualterio, tunc priore Meduane, expetiit ibique, in presentia domini Guillelmi abbatis ac totius capituli, donum ecclesie Sancte Marie de Meduana quod Robertus Pavo, ejusdem ecclesie dominus, monachis sancti Martini longe ante fecerat, sicut chartula inde facta testatur, libentissime concessit, promittens illud donum contra omnes adversarios pro posse suo Sancto Martino diratiocinare, defendere, adquietare, presbyteratum quoque ejusdem ecclesie, quod a Roberto Pavone eatenus habuerat, a domino abbate Sancti Martini deinceps habendum atque tenendum recepit, salva omnino fidelitate atque convenientia Roberti Pavonis, que convenientia talis est: Quamdiu Robertus Pavo prefatam ecclesiam in manu propria tenuerit, omnes ejusdem ecclesie redditus equaliter inter se divident Robertus et Johannes; cum vero Robertus vel monachus fuerit vel obierit et ecclesia illa in manus monachorum devenerit, tunc Johannes sese ad presbyterii tantum partem restringet, hoc modo videlicet ut monachi duas decime ac primitiarum partes recipiant, Johannes tertiam; [ita et in quinque nominatis festis monachi daus offerture partes habeant, Johannes tertiam], nam reliquo anni tempore totam offerturam, sicut et ceteris presbyteris moris est, Johannes accipiet. Porro dominus abba[s] concessit eidem Johanni quod si haberet filium vel nepotem clericum qui post mortem patris presbyterii fungeretur officio, ille per consilium episcopi et pro amore Johannis, predictam ecclesiam cum terris ac domibus sive ceteris edificiis ad eam pertinentibus de monachis in vita sua tenebit; si vero ille propinquus ejus non clericus sed laicus fuerit, terram tantum de Briviis, que est de jure ecclesie, ha[be]bit; reliqua autem omnia, id est ecclesia cum appenditiis suis, monachorum erunt. De his hactenus. Item de cimiterio capelle Meduanensis, unde aliqua controversia inter monachos Sancti Martini et prefatum Johannem extitit, ad hunc finem pacis et concordie ventum est. Johannes enim, recognoscens se injustam monachis fecisse calumniam de predicto cimiterio, benivole concessit ut tota familia domini Meduanensis, de pane et victu ipsius, tam milites quam servientes, qui tamen [non sunt] residentes in parrochia Sancte Marie ita quod ibi habeant focum et locum, hi, inquam, omnes absque ulla contradictione a capellano monachorum omnem rectitudinem suam confessionis et communionis viventes recipient, mortui autem ad cimiterium capelle sepeliendi deferentur; sed et alii quicumque homines de omnibus que circa sunt parrochiis extra parrochiam Sancte Marie matris ecclesie, ad cimiterium capelle [si voluerint] facient se deferri et absque omni calumnia sepeliri. Si quis vero de parrochianis Sancte Marie ad predictum cimiterium venire et sepeliri si ibidem rogaverit, salva rectitudine matris ecclesie, nullo contradicente, votum suum sibi adimpleri licebit. Ego Ildebertus, Cenomannorum episcopus, concessi et signavi.

