Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum sit omnibus quod Gaufredus Bofetus mansuram unam terre apud castrum Meduanam, quam a Morehenno quodam habebat, sancto Majoris monasterii donavit, super quam scilicet Gaufredus iste XL solidos a Doda, uxore Guarini clerici, mutuaverat. Reddidit vero eos domnus Sulio monachus XX Dode, XX Gaufredo de Meduana cui eos Doda debebat. Guarinus etiam filius Guarini, qui filiam Morehenni uxorem acceperat, acceptis a domno Sulione X solidis donum terre istius auctorisavit. Uxor quoque ejus apud Silliacum. Testibus de auctoramento viri Ebrardo Salnerio, etc.; de auctoramento femine Ivelino.