Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation par Hamelin de l’église de Saint-Martin de Mayenne et par Geoffroy de Mayenne d’une terre dite le vieux bourg.
Datierung: Vor 1059

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet hujus habitatores monasterii Sancti Martini, militem quemdam nomine Hamelinum, cognomine Lavaricum, donasse sancto Martino et nobis, acceptis tamen a nobis denariorum septem libris, ecclesiam quamdam apud castrum, quod ex nomine preterfluentis fluvii Meduanam appellant, in honorem ipsius nostri Martini constructam, et donasse scilicet cum duabus oblationis et sepulture partibus atque tota ad eam pertinente decima, excepta parte dumtaxat Fulcherii filii Balduini, hoc est ea que redditur ex terra de Briviis; auctorizasse quoque istud Gausfredum, castri prefati possessorem ac dominum, atque ipsius uxorem nuncupatione Mahildem et filios ac filias eorumdem videlicet Hamelinum, Gualterium, Hersindem; eumdem preterea Gausfredum, adhibito auctoramento prefate sue conjugis ac liberorum, donasse sepedicto sancto et nobis, apud idem suum castrum, terram quamdam quam vetulum burgum appellant, inter novum burgum et aqueductum qui de ipsius Gausfredi stagno procedit sitam, una cum quodam prato eidem terre contiguo.Universa hec subter ascripti testificantur, non tamen omnes omnia, sed alii alia pro tempore quo gesta sunt singula: Seinfredus clericus, frater Hamelini. Fulcodius monachus, Drogo de Caturcis, Gauffredus Bufetus, Odericus de Braiaco.