Confirmation par Hugue et Thibault de Mathefelon des donations faites par Foulque de Marboué.
Datierung: 1118
Quandoquidem presencium memoria adeo labilis est ut nichil pene ratum habeatur nisi scripto commendetur. Idcirco tam futurorum quam presencium memorie presenti cartula commendare curavimus quod Hugo de Matefeloio et Tetbaldus, filius eius, libere et quiete nobis concesserunt omnia que pro salute anime sue, ut alie littere que de dono facte sunt testantur, Fulco de Marboeio nobis apud Luantium in perpetuum habenda donaverat. Hec autem concessio in Boeria facta est presentibus istis quorum nomina subscribuntur, Silvestro videlicet filio Ivonis, Givardo de Parrennaio, Richerio de Boeria, Rainaldo Terrico, Rainaldo Odia, [Zacharia Lupin]; de monachis: Simone de Boeria, Gauslino, de Boeria priore, Radulfo, itemque Radulfo, Iohanne; de famulis Rainardo diacono, [Alardo, Iohanne, Bernerico, Costardo]. Hoc etiam nobis libere concessit Gaufredus de Rota qui iure hereditaro, post decessum Fulconis de Marboeio, in ipsius hereditatem successurus erat. Testes inde sunt ipse Fulco, Iohannes Rufus, monachus, [Eudo, presbyter], Willelmus, nepos Fulconis, Robertus de Sarrineio, [Halcoius, famulus noster].