Promesse par Guy de Laval de respecter la donation faite à Marmoutier de certaines vignes.
Datierung: 1085
Visum nobis fuit utile presentium et posterorum commendare memorie quod Guido qui dicitur de Valle, firma conventione promisit Herveo monacho, qui tunc temporis prior erat illius obedientie, ut quamdiu viveret atque quamdiu honorem teneret, non faceret neque consentiret calumniam fieri beato Martino et monachis suis de vineis Hugonis, filii Noaldi, et promisit firma ratione se semper obedire iudicio quod pater eius inde fecit, videntibus istis Augerio de Genesta, Odone de Bor, Hugone Viatore, etc.