Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation par Guérin de Saint-Berthevin de l’église de Saint-Berthevin avec tous les droits y attachés, à la réserve des deux tiers de la dîme en blé et d’une charruée de terre près de l’église.
Datierung: 1080 12 25

Egregius ille gentium doctor in fide et veritate, sicut non levi iactantia sed veritate constantissima testatur ipse, hortatu precepti saluberrimi, dum tempus habemus, inquit, operemur bonum ad omnus, maxime autem ad domesticos fidei. Ego quidem Guarinus vocabulo, qui appellor Guarinus de Sancto Bertevino sub fidei christiane titulo, homo militie deditus seculari, putavi mihi obtemperandum tam salutifero monitori, obediendam preceptori tam utili, bonum videlicet operando ad quosdam fidei sancte, ut puto, tota devotione domesticos. Pateat igitur universorum noticioni mortalium donasse me sancto Martino, cuius excellentia nominis nulla eget adiectione cognominis, atque in suo Maiori monasterio Deo sibique famulantibus monachis, ecclesiam supra taxati Sancti Bertevini cum oblatione, sepultura et decima atque omnibus omnino pertinentibus ad eam, exceptis solummodo duabus partibus decime de annona, et iuxta ecclesiam ipsam terram ad unam carrucam, ita ab omni consuetudine cuiuslibet exactionis liberam et quietam ut ipse habebam. Ex hac autem terra et ex tota alia quam in illa parrechia sive emptam sive donatam vel iam habebant vel habituri deinceps erant, totam donavi ex integro decimam atque omnes omnino consuetudines quas in eis habebam. Concessi etiam ipsis quicquid sibi unquam aut donaretur aut venderetur de hominibus meis. Dedi et in fluvio Vulcone unum molendinum et terram ac vineam quas presbyter tunc Melis nomine tenebat, habendam eis perpetuo post illius obitum. Porro quicquid ad supradictam ecclesiam pertinens interim mihi retinui, non aliis a me quam ipsis aut vendendum unquam aut donandum aut quoquo modo de mea manu dimittendum spopondi. Hec omnia suo firmavit a[u]ctoramento Cenomanensis episcopus id tempus Ernaldus apud supradictum Maius monasterium in locutorio secretariorum die festo Natalis Domini, presentibus duobus abbatibus Tetbaldo scilicet Columbensi, et Ansegiso Sancti Maxentii, duobus quoque monachis eiusdem monasterii hoc est Herveo obedientie de Valle preposito, et Gaufredo preposituram gerente de Sancto Bartholomeo, atque duobus nihilominus ipsius episcopi clericis Gandelberto atque Ulrico. Porro mea donationi testes affuerunt isti: Elis presbyter, Adelardus clericus, Hubertus prepositus, Ermenaldus prepositus, Rotbertus filius eius, Tetbaldus pellitarius, Hubertus filius eius, Popardus molendinarius, Lotho filius Alfredi, Vivianus scutarius Guarini, Rainardus filius Rainardi de Sancta Susanna.