Accord entre Hubert de Mansigné et Marmoutier au suiet d’une pièce de vigne plantée par la mère du dit Hubert.
Datierung: 11. Ihd.
Concordiam, inter nos monachos Maioris monasterii et Hubertum de Manciniaco factam, notam esse volumus omnibus scire cupientibus presentibus et futuris. Et ideo has litteras illis pretendere curamus ut, ipsis visis, memoriae legentium et audientium intimetur qualiter et quo ordine inter nos et predictum Hubertum actum est. Pater suus et sua mater, accepto benefacto nostrae societatis, concesserant monachis nostris beato Wingualoeo apud Castrum Ledi deservientibus, partem suam de omni re quancumque in die suae mortis habebant, exceptis quibusdam aedificiis quae filio suo iam dicto Huberto dimiserant. Contigit autem, post mortem utrorumque, nos adversus Hubertum et ipsum adversus non calumpniari quandam vineam quam mater sua aedificaverat de sua re mobili de qua donum nobis prius fecerat. Finis autem utriusque calumpniae hic est.Concessimus ei predictam vineam tali pacto habere in vita sua ut eo mortuo eam habeamus in dominium nostrum, et tantum terrae quantum in vinea illa erat dedimus ei et suo heredi ad aedificandum vel faciendum quodcunque voluerit, excepto duntaxat quod eam servus vel colibertus nullus habebit. Fecimus etiam illum prepositum nostrum, quandiu ad honorem et proficuum nostrum fuerit. Quod si aliquod forisfactum nobis fecerit, quod possit et velit emendare, non ideo perdet preposituram; sin autem, perdet eam. Proficuum quod ipse de prepositura habebit, tale est: pasnagium videlicet de procis suis, tres sextariatae terrae cum omni consuetudine excepta demina, unus panis, una candela, unus denarius de offerenda in festivitatibus. Et si alicui decimam nostram ad trahendum voluerimus dare, prius dicemus illi Huberto proficuum vel honorem seu servicium quod alius nobis voluerit facere; et si tantum nobis voluerit facere quantum alter, trahet eam; sin autem, faciemus de ea quod nobis melius visum fuerit. Aream in cimiterio, si domum facere voluerit, dabimus ei. Preterea dedimus ei benefactum nostrae societatis. Ipse autem, mutua vicissitudine, concessit nobis post mortem suam iam dictam vineam solutam et quietam et suam partem de omni mobili suo, videlicet de tota re sua preter aedificia. Sed et terram quam ipse et Haimo prius excolebant et illam quam ipse sibi soli ante habuerat, amodo inter nos et ipsum ad terciam partem habebit. Quod si eam ita habere noluerit, faciemus de utraque terra illa quicquid nobis placuerit. Haec concordia ita concordata primum fuerat apud Manciniacum, in presentia domni Gauffredi de Baiocis, qui tunc prior erat Castri Ledi, videntibus testibus istis: Normanno monacho, Hildegario preposito, Viventio milite domni Adam, Rainaldo fratre Haimonis, Bodino filio Aremburgis, Girardo filio Lamberti, Rotdulfo fratre Hainrici presbiteri. Postea a nobis et ab ipso ita concessa est in capitulo nostro in die inventionis Sanctae Crucis, quando recepimus eum in benefacto nostro. Quod viderunt et audierunt testes subter scripti: de monachis, Gauffredus prior, Hugo Bocellus, Rotbertus scriba, Haimo cellararius, Normannus de Amaniaco, Bernardus nepos domni Archinaldi, Ludovicus, Garinus luscus, Bernardus longus, Gualterius; de laicis, Hildegarius prepositus, Herveus famulus, Albaldus cementarius, Rodulfus carpentarius, Urso coquus, Almandus flobotomator, Herbertus sutor: hi de nostra parte; de sua, Airardus de Bona, Stephanus Piellus, Rainaldus filius Iohannis Torti.