Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Bouère, Nr. 8

Confirmation par Simon de Bouère de toutes les acquisitions faites dans son domaine depuis l’entrée de son père à Marmoutier.
Datierung: 1085 12 30
Ausstellungsort: Bouère

Notum sit tam presentibus quam futuris quod Symon, filius Fulconis de Boeria, quondam auctorizavit beato Martino Maioris monasterii et monachis suis in capitulo eorumdem quicquid Fulco, pater eius, donaverat aut auctorizaverat eis vel quicquid ipsi precio vel dono adquisierant. Post aliquantulum vero temporis, supradictus Symon cepit occasiones opponere monachis dicens se auctorizasse sicut supradiximus monachis, sed postquam pater suus monachus effectus est et terra devenit in sua potestate, consuetudines sue terre et hoc quod dono vel pretio postea adquisierant monachi, non auctorizavit. Unde convenit eum Bernardus prior et alii fratres qui venerant cum eo apud Boeriam et hanc concordiam fecerunt cum eo donando XX solidos quod quidquid tempore patris sui, vel quidquid tempore suo, id est postquam terra devenit in sua potestate, monachi pretio vel dono adquisierant, omnes quoque consuetudines, et ut in brevi totum concludam, ex integro auctorizavit eis omnia sicut tenuerant usque ad illam diem qua facta est concordia. De reliquo dixit quia si monachi aliquid dono vel pretio in terra sua adquirerent, consuetudines suas a modo non concedebat, nisi ab illo possent impetrare. Et ut illa dies in qua concordia facta est notificetur, sciatis quia hoc actum est apud Boeriam infra octabas Nativitatis Domini, III kalendas decembris, in festivitate beati Perpetui episcopi, hoc signo quod in illa eadem die iacebat mortuus in ecclesia Boerie Adalardus, cocus eiusdem Symonis. Hoc autem viderunt testes isti Guillelmus filius Guidonis, Salomon de Sancto Briccio, Fulco Bonellus, Suhardus filius Theoderici, Vivianus, Geraudus de Montearbodio, etc.