Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Bouère, Nr. 7

Confirmation par Simon, fils de Foulque de Bouère, des biens que l’abbaye de Marmoutier possédait au lieu de Bouère.
Datierung: 1076

Longo ante tempore quam domnus Fulco de Boeria venisset ad conversionem, donavit sancto Martino, ad usum fratrum in hoc loco scilicet Maiori monasterio omnipotenti Deo famulantium, partem aliquam de rebus suis quas habebat apud Boeriam, auctorizante filio suo Simone qui postea successit ei in honorem. Hic Simon, postquam recepit honorem suum, patre suo domno Fulcone monacho effecto, venit quadam vice Maius monasterium cum Rotberto Burgundione et intravit in capitulum nostrum et duo filii Rotberti Burgundionis cum eo, scilicet Rainaldus et Rotbertus, et postulans ut reciperetur in beneficium huius loci, suggesserunt ei seniores ut in eodem capitulo auctorizaret sancto Martino et nobis quodcumque pater eius vel alii homines in honore suo nobis donaverant, vel percio adquisieramus, quod tamen iam fecerat cum adhuc in minori esset etate et sub patre suo degeret, quod et ibi libenter auctorizavit. Fecit quoque similiter monitu et rogatu seniorum Rotbertus, filius Rotberti Burgundionis, videlicet auctorizavit quecumque in honore patris sui vel dono vel pretio habere videbamur. Auctorizavit etiam simili modo in eodem capitulo Matheus sororgius Simonis et quod in honore suo et quod in honore Simonis habebamus, et recepti sunt hi tres in beneficium nostrum, Simon scilicet, Rotbertus filius Rotberti Burgundionis, Matheus sororgius Simonis. Cumque reverterentur accepto beneficio, ipse Simon misit huiusmodi auctoramentum super altare sancti Martini videntibus istis: Rainaldo, filio Rotberti Burgundionis, qui iam alia vice hoc idem per se auctorizaverat; Artaldo Burgundione, Willelmo Chamaillart; de nostris famulis: Giraldo coquo, Stephano caprario, Odone cellarario.