Le comte Robert, abbé de Saint-Martin et de Marmoutier,
confirme l'indépendance du temporel de cette dernière abbaye à l'égard des archevêques
de Tours et en particulier d'Erbernus, qui voulait en réunir les biens à sa manse
épiscopale, ruinée par les invasions normandes, et déclare qu'elle ne sortira jamais de
sa propriété et de celle de ses successeurs.
Dating: 11. November 912
Place of Composition: Tours
Anno Incarnationis dominicae D CCCC XII, cum Turonorum regio Normannorum sedula oppressione pene tota deficeret et domnus Rotbertus, Sancti Martini quod dicitur ex basilica atque eiusdem beati Martini Maioris scilicet Monasterti gloriosus abba necnon et comes, propter diversa regnorum Franciae atque Neustriae negotia quibus a rege prepositus erat, ab urbe Turonica fere per biennium defuisset, domnus Erbernus eiusdem sanctae metropolis eccelesiae archiepiscopus, Normannorum metu, cum praefatorum Sancti Martini monasteriorum gregibus intra eandem civitatem et ipse reclausus, ad fracturam episcopii sui aliquatenus sublevandam et aucmentandam, cogitavit cum praelibato principe domno Rotberto praefatam beati Martini Maioris monasterii abbatiam, suis oblatis muneribus, sibi adquirere et postmodum, ipsa adminiculante regali praeceptione, futuris temporibus perenniter mansuram suae ecclesiae subiugare; et simul directis propriis in Franciam missis, quod diximus, aut offerens aut promittens, quod cogitavit expetiit. Domnus autem trimarchio Rotbertus, gloriam et dignitatem suae Maioris scilicet Monasterii abbatiae tunc minime reminiscens, ad fracturam domni archiepiscopi pia mente compatiens, dulcibus insuper linitus alloquiis (arbitrabatur enim quod idem domnus archiepiscopus, ut multi testabantur, cito deficeret), facturum se id forte promisit. Cumque legatorum relatu domnus archiepiscopus, parumper ab infirmitate convalescens, esset hilarior et eandem abbatiam cum monasterio revocaturum se ipse iactitaret, grex eiusdem monasterii stupefactus ac mente confusus ex tam inaudita hactenus ratione cogitare cepit ac dicere quomodo fieri posset ut tanta et tam longa regalis potestas et specialis semper domni Martini gloria ex priscis et ex suis etiam ipsis temporibus, qui dum adviveret proprium ibi abbatem esse constituit, nomine Walbertum, qui nunc ibidem humatus quiescit, ab imperatoribus et regibus hucusque inviolabilis conservata, modernis temporibus alicuius dominio nisi regio, sicut semper, aut abbati proprio subderetur. Aiebant enim: habemus namque non minima imperatorum et regum praecepta necnon et apostolicorum perplurima privilegia quibus hic noster locus, pro veneratione pii patris nostri domni Martini qui eum fundavit, specialem obtinet dignitatem et gloriam et nunquam ab aliquo regum nisi aut regi aut proprio abbati Sancti Martini subiectus fuit, qualiter etiam ab omni praesulum est dominio nisi in quantum in ordinandis canonicis a necessitas cogit ecclesiae sequestratus, cum quibus ne id fiat satis defendere possumus. Una igitur mente atque decreto venit idem grex statim ad eumdem domnum archiepiscopum illiquae haec omnia retulerunt, qui ut haec animadvertit, semetipsum exinde castigans, per legatos prius suos et postmodum per se ipsum, cum Adalelmo eiusdem loci decano et cum Roberto edituo ac reliquis fratribus, Aurelianis civitatem, ubi domnus Rotbertus gloriosus abba erat, venit, quantumque potuit ipsius loci auctoritates et ipse defendit, semperque ut inviolibiles easdem manere permitteret eumdem domnum Rotbertum gloriosum principem et abbatem deprecatus est; qui ut haec audivit, maximo exhilaratus gaudio, cum eodem domno archiepiscopo et cum aliis regni principibus devotissime statuit et statuendo firmavit quatenus nec ipse nec ullus successorum suorum abbatum hanc abbatiam Maioris Monasterii nec ipsum monasterium in alicuius dominium nisi in suum proprium ullatenus unquam devenire permitteret, ne honor et gloria tanti patris quae semper crescit in celis, aliquatenus minorari videretur in terris, a tantis hactenus semper inviolabiliter conservata regibus, patribus atque principibus. Quod cum omnes, pro Dei ac sancti Martini honore id iustum fore iudicarent et futuris temporibus ita permanendum hoc scripto firmarent, deprecati sunt pariter eumdem domnum Rotbertum gloriosum principem ut ex tam sancta et salubri deffinitione regale eis praeceptum et insuper novum acquireret privilegium. Quod et ipse, misericordia plenus et fide, se mox ut potuisset facturum coram omnibus votive etiam et sub testificatione promisit. His presentibus actum fuit. Signum sanctae crucis domni Rotberti gloriosi principis et abbatis qui hanc auctoritatem fieri et firmare rogavit. Erbernus misericordia Dei archiepiscopus huic auctoritati subscripsi. Ego Anselmus, Aurelianensis episcopus huic auctoritati subscribere iussi meo nomine. Isaias, Nannetensium episcopus, subscripsi. Signum domni Gauzlini comitis. Signum domni Ervei comitis. Signum domni Gauzlini comitis. Signum domni Fulconis. Data est autem huius decreti et deffinitionis auctoritas, III idus novembris, in civitate Turonis, anno XV regnante domno Carolo rege glorioso et pacifico rege. Archanaldus gregis et basilicae eiusdem Sancti Martini levita et scolae primus a praescripto domno Rotberto abbate et comite et caeteris omnibus supradictis rogatus scripsi et subscripsi.