Notice judiciaire de la renonciation formulée par le
sous-diacre Pierre, chanoine, trésorier et hospitalier de Marmoutier, en présence de
l'archevêque Erbernus et des chanoines des deux monastères de Saint-Martin, à la
revendication des dîmes des domaines de l'église de Saint-Symphorien, prébende du doyen
de Marmoutier, Allaume, qu'il réclamait pour les besoins de l'hôpital de ladite abbaye
au même titre que celles des terres directement exploitées par les chanoines, sous
prétexte que telle était devenue la situation des biens de Saint-Symphorien, depuis que
l'invasion normande en avait chassé les tenanciers.
Datierung: 908, Mai
Notitia qualiter et quemadmodum interpellavit Petrus Sancti Martini Maioris Monasterii canonicus ac subdiaconus,aedituus etiam atque hospitalarius, die martis, id est III nonas iulii, Adalelmum sacerdotem et eiusdem gregis decanum sive praepositum necnon etiam, et per donum suorum confratrum ecclesiae Sancti Simphoriani quae sita est contra civitatem Turonis in ipsa ripa, ex altera parte Ligeris, specialem et proprium sacerdotem atque rectorem, dicens quod, sicut recipiebat decimas ex dominicatis rebus fratrum, id est vineis dominicis et culturis ad hospitale fratrum, suum ministerium, sic deberet etiam recipere decimas ex omnibus villis eiusdem monasterii pertinentibus, et rebus quas coloni eorumdem fratrum pacis tempore deservierant, quia modo paganorum persecutione,in frostum lapsae omnes, quasi dominicatae esse videbantur, dicens etiam quod et hanc querelam Hildohardus praedecessor suus hospitalarius, licet perficere ad votum suum non potuisset, similiter movere studuerat. Adalelmus autem adhibitis secum aliquibus ex suis confratribus respondit quod, sicut priscis temporibus a Sancto Perpetuo, ex villarum decimis quarum haec sunt nomina: Bria videlicet et Victriacus atque Mortarios et Mons Teobertus et omnis portus Ligeris ad eundem monasterium pertinens, et Bauciacus ac Mosteriolos sive Caluciacus, ordinata et stabilita atque ditata fuerat, sic postmodum ab omnibus Sancti Perpetui successoribus episcopis adhuc stabilita manebat, nec sinerent fratres qui sibi eandem ecclesiam dederant ut, eorum temporibus, ex propriis decimis devestiretur quia ibi specialis eorum possessio semper fuerat et adhuc erat, nisi domnus Erbernus archiepiscopus in cuius manu omnes Turonensis pagi decimae manerent, sua propria potestate contra statuta praedecessorum suorum faciens illam ecclesiam a propriis decimis iniuste viduaret. Sed cum pro tali et tam rationabili responsione,praefatum Petrum vincere non potuisset, necesse fuit ipsi Adalelmo ut, cum confratribus suis qui sibi generaliter eandem ecclesiam dederant, ante domnum Erbernum archiepiscopum se exinde reclamasset.Tunc misit domnus Erbernus archiepiscopus Rothardum archidiaconum suum, sapientem et moderatum virum qui rationem Petri simul ac fratrum super hac quaerela diligenter inquirens audiret, auditamque et bene cognitam sibi renuntiasset. Veniens igitur Rothardus archidiaconus in capitulum fratrum, interrogavit eundem Petrum quid Adalelmo et fratribus quaereret, aut quid repeteret. Petrus vero respondit quod, sicut recipiebat decimam ex dominicatis tantum rebus fratrum ad suum ministerium, hospitale scilicet fratrum, sic recipere cuperet etiam ex praescriptis omnibus villis quas coloni deservierant et portu, quia omnes in frosto positae erant, et quasi in dominicum fratrum manebant. Sed cum fratres una voce et voto responderent quod ecclesiam suam nunquam devestire permitterent – antea se enim, cum consensu et permissu domni archiepiscopi se reclamarent, si illis opus esset, ad proprium abbatem et regem – et Rothardus etiam animadvertisset quod rationem Petri nullus ex fratribus consentiret, nisi tantummodo solus Petrus, respondit: “Si vos omnes simul cum Petro, vestrae propriae ecclesiae decimas a tantis episcopis sibi recipere permissas tollere voluissetis, nunquam senior meus domnus Erbernus archiepiscopus id facere permisisset, quia, cum pax venisset, non esset qui infantes baptizasset aut confessiones daret, vel missas caneret, aut mortuos sepeliret, praesertim cum ex fratribus nullus inveniretur qui rationem Petri consentire vellet, nisi ipse solus qui alterius ministerium invadere ambiebat.“ Petrus vero haec audiens et intelligens suam repetitionem superfluam fore et inutilem, sese in eodem capitulo exinde recredidit, sed fratres eiusdem congregationis, ut hanc querelam rationabiliter et perpetualiter extinguerent, ne in reliquum ulla unquam talis repetitio exurgere aut pullulare valeret, et ut cuicumque ex confratribus suis aut aliis clericis eam dare voluissent, semper eam libere et quiete cum omnibus decimis dare potuissent,dixerunt quod veniret ipse Petrus ante praescriptum domnum archiepiscopum ad quem haec decimarum potestas iure et specialiter pertinebat, et ibi coram sancta matre Ecclesia, et utrorumque monasteriorum canonicis, praefatam quaerelam rationabiliter et legaliter guarpiret. Venerunt ergo fratres generaliter simul cum Petro, die veneris, id est VIII idus iulii, anno Domini DCCCC VIII, in civitatem Turonis, ante domnum Erbernum archiepiscopum, ibique palam omnibus praefatam omnem rationem recapitulaverunt, et cum omnes illam inrationabilem et inutilem iudicassent, et domnus archiepiscopus, cum consensu fratrum, omnes praefatas decimas eidem ecclesiae Sancti Symphoriani deinceps perpetualiter possidendas, cum consensu etiam suae ecclesiae auctorizasset, praelibatus Petrus accipiens festicam suam, professus culpam, omnem praefatam querelam in reliquum nullatenus movendam ibidem cum rubore guarpivit, et sese ipse digne culpabilem iudicavit.Tunc necesse fuit eidem Adalelmo decano praefatae ecclesiae rectori, simul et fratribus, ut ex tali diffinitione notitiam quaererent et acciperent, ne unquam in reliquum a quoquam hospitalariorum tali repetitione quaterentur, quam et domus Erbernus archiepiscopus cum consensu omnium, ibidem adstatim fieri praecepit; his praesentibus et videntibus actum fuit. Erbernus miseratione Dei archiepiscopus huic auctoritati subscripsi. Rothardus decanus. Bartholomaeus scripsi. Drogo diaconus atque praecentor subscripsi. Petrus subdiaconus atque archiclavis scripsi. Otrannus diaconus. Dodaldus subscripsi. Frammaricus diaconus subscripsi. Gauzbertus presbyter subscripsi. Godo presbyter atque pictor subscripsi. Ingolradus presbyter subscripsi. Dodo praecentor atque diaconus. Eracus diaconus subscripsi. Bonefacius diaconus subscripsi. Guinegaudus presbyter subscripsi. Ingelbertus diaconus subscripsi.
TRA
OT + NIS
diaconus subscripsi.
Data in mense maio anno Domini DCCCC VIII, regnante Karolo rege.Ego rogatus scripsi et subscripsi