None
Datierung: 1095-1098
Noverint presentes et futuri Odonem, filium Gundradae, et uxorem eius Hersendem donasse Sancto Martino et nobis, monachis Maioris scilicet Monasterii, medietatem ecclesiae Sancti Aviti, quae est super Ledum, inter Islares et Macerias, ita ut totius ipsius ecclesiae dominatio sit nostra. Pro qua donatione acceperunt participationem totius nostri deinceps benefacti; eandemque donationem auctorisavit Girogius de Curva Villa. Filius quoque eorum, Ingelgerius et fllia Milesendis, aliquanto post tempore XL. solidis acceptis ab Hugone monacho nostro, praeposito obedientiae de Veteri Vico, donationem parentum proprio assensu concesserunt. Testes horum Fulcodius de Chascent, Rainaldus nepos eius, Odo et Ogerius famuli monachorum, Berengerius de Noa Silvatica, maior ipsius loci, Herbertus filius Guioti. Ex parte illorum Odo filius Gaufredi Ruillati, Airardus filius Godae, Gaufredus de Salmeriaco, Adelardus, serviens Odonis de Buslo, Gaulterius, homo illius Odonis filii Gundranae.