Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Martinus cognomento Tirollius factus est homo Sancti Martini.

Notum sit tam presentibus quam futuris quod Martinus cognomento Tirollius, multa quondam mala iniuriose fecit rebus beati Martini Maioris Monasterii et monachis suis, sed maxime Villae Belfodii et monachis illius obedientiae. Nam illum qui tunc temporis inde prior erat, Hatonem videlicet monachum, quodam tempore iam quidem vespere facto, cum de peracto suo opere rediret, ex improviso quasi furtim cum invasit, caballos suos ei abstulit et sic illum peditem ire domum necesse fuit. Ad ultimum autem, ad cumulum totius malignitatis suae, in tanto iracundiae furore exarsit, quod domos supradicti sancti, in quibus monachi obedientiae illius habitabant, comburere persuasit, et fecit de quibus tot et tantis malis; tandem penitentiam agens, venit ad Maius Monasterium et nudus, expoliatus, nudisque pedibus, virgas ferens in manibus, taliter se obtulit presentiae domni abbatis Bernardi et aliorum fratrum postulans misericordiam, dicensque se paratum pati quamcunque correctionem, sed cum pauper nimium esset et nullam substantiam haberet, unde tanti dampnum forisfacti recuperare posset, se ipsum pro emendatione illa tradidit domno abbati et fratribus aliis, videlicet homo illorum deveniens, et ulterius fideliter illis servire promittens. Quem ita suscipientes, neque malum pro malo reddentes sed e contrario bonum pro malo, receperunt eum in benefacto orationum suarum. Idem cuidam suo homini concedentes et uxori eius et filio propter filium alium eorum, quem nostri interfecerant et ipsi etiam ne aliqua olim alicuius culpae fieret retractatio, petitione eius, orationum communionem concesserunt. Sicque tandem convictus tantae caritatis affectu, promisit firmam amicitiam et fidelitatem fecit manu sua, beato Martino et monachis suis, rebusque illorum, videntibus testibus istis: Huberto cellarario, Benedicto hospitalario, Giraldo Rufo, Lisiardo Ingerici filio, Petro Maliloquo, Guidone maiore, Lealdo Godino, Arnulfo de Relleio, Gaulterio de Anglica terra, Froaldo de villa Belfodii, Johanne de eadem villa, Ansegiso, Rainoldo.