Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 263

None
Datierung: 1258

Amortisatio terragiorum Normannorum.

Universis presentes litteras inspecturis Nevelo de Mellaio, dominus Fractevallis, salutem in Domino. Noverint universi, quod cum Gaufridus, dictus de Lessart, armiger, fidelis meus, et Agnes, uxor sua, possiderent et tenerent a me, in feodum, cum alio feodo suo, quartam partem terragiorum quae vocantur terragia Normannorum,in parrochia Sancti Hylarii de Gravella, etc. In grangia abbatis et conventus spectante ad prioratum suum de Fractavalle …. tandem idem Gaufridus et uxor sua Agnes omnia quae tenebant …. predictis abbati, conventui et priori ad opus et sustentationem prioratus libere remanere concesserunt. Haec omnia confirmavimus, approbavimus per presentes litteras sigillo nostro, una cum sigillo dicti Gaufridi sigillatas. Ego autem Gaufridus predicta omnia concessi, et presentes sigillo meo una cum sigillo domini mei Nevelonis sigillari procuravi. Anno Domini M CC LVIII, mense iulii.