Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 262

None
Datierung: 1256

De decima de Vilepot data ab Herveo de Moreheria.

Universis presentes litteras inspecturis, Herveus miles, dominus de Moreheria, salutem in Domino. Noveritis quod cum assensu fratrum meorum Garini, Herlandi, et Katerine matris mee, dedi, cessi, concessi domui Beatae Mariae de Moreis et monachis ibidem commorantibus totum ius et quicquid habebam, in quadam parte decimae territorii, quod vocatur Vilepot et quia Fulquetus frater adeo iunior erat, ut eius consensus invalidus promisi …. quod dictus Fulquetus, cum ad legitimam aetatem pervenerit, cessioni consentiret. Et me obligavi …. et presentes litteras sigillo meo sigillavi. Datum anno Domini MCCLVI, mense novembri.