None
Datierung: 1229
Cum contentio verteretur inter abbatem et conventum Maioris Monasterii ex una parte et Petrum de Bullou militem et Gaufredum fratrem eius et suos ex altera, super molendino de Nantonvilla, tandem partes compromiserunt in arbitros, scilicet in magistrum Galterum de Frescot canonicum Carnotensem et magistrum Gaispin de Carnoto. Ita quod prior de Nantonvilla reficiet molendinum et percipiet proventus dicti molendini, donec discutiatur per dictos arbitros de iure utriusque partis. Et promisit dictus Petrus sub pena quinquagenta librarum Turonensium quod dictum molendinum per se vel per alios numquam demoliet vel destruet, donec de iure utriusque partis vel per dictos arbitros pace vel iudicio, aut per alios iudices, diffiniatur. Et si dicti arbitri iudicaverint dictum Petrum et fratrem eius et suos in dicto molendino aliquod ius non habere, credetur proprio dicto abbatis de dampnis datis in dicto molendino, et ea secundum estimationem suam a dicto Petro consequetur. Si vero dicti arbitri iudicaverint dictum Petrum et fratrem eius in dicto molendino ius habere, per dictum suum terminabunt utrum dictus Petrus dampna data in dicto molendino debeat resarcire et utrum debeat habere partem de proventibus dicti molendini a tempore refectionis. Dicti vero arbitri debent infra vicenam diem Natalis Domini arbitrium suum proferre, nisi de consensu partium et ipsorum arbitrorum terminus fuerit prorogatus. Dictus autem terminus fuit de consensu tam arbitrorum quam partium usque ad festum apostolorum Symonis [et Jude], et inde anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo prorogatus. Isti autem testes debent produci, si necesse fuerit, ex parte prioris: dominus Ausbertus de Sancto Sepulcro, et dominus Gaufredus de Arraut, milites, Guillelmus Patrum et uxor eius aut uxor defuncti Jodoini. Ex parte dicti Petri: dominus Bernardus et dominus Villanus Derroe, milites, archidiaconus Dunensis et Guido de Villeriis. Hec omnia terminabuntur secundum facta retroacta et secundum dicta testium et secundum cartas scilicet archidiaconi Dunensis et dicti Petri de Bullou. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo nono.

