None
Datierung: 1227
Hugo dominus Montigniaci et Matildis mater eius universis presentes litteras inspecturis salutem. Noverint universi quod cum inter nos ex una parte et viros religiosos abbatem et conventum Maioris Monasterii ex altera, coram viris venerabilibus abbate et priore de Bello Loco et archipresbitero de Lochis, auctoritate domini papae questio verteretur super quibusdam consuetudinibus et dominiis, quae nos petebamus in pratis dictorum abbatis et conventus sitis apud Praeires, que dicti monachi possidebant tunc temporis, et in pressoragio vinearum sitarum in censiva Raginaldi Pagani militis, quas homines dictorum monachorum de Sancto Yllario super Herram, tunc temporis possidebant, et in garenna vinearum predictorum monachorum sitarum apud Sanctum Hylarium quas tunc temporis tenebant, et in fossatis de Sancto Hylario et in molendino suo de Becheres, et in hominibus suis de Sancto Hylario, tandem de bonorum virorum consilio compositum est in hunc modum; quod nos nec heredes nostri in dictis pratis mareschauciam vel aliquem alium usagium reclamare non poterimus, immo predicta prata dictis monachis in perpetuum quita et libera remanebunt. De dicto vero pressoragio ita erit quod quicunque tenet vel tenuerit vineas sitas in censiva dicti Raginaldi militis, quarum pressoragium alias habuerunt dicti monachi sine contradictione aliqua in dictorum monachorum pressorio pressorabunt. Si forte contigerit aliquem de ipsorum hominibus predicti prioratus vineas sitas in censiva iamdicti Raginaldi militis a modo adquirere, ille in ipsorum pressorio pressorare nullatenus teneretur. Item in vineis illis quas tunc temporis apud Sanctum Hylarium possidebant predicti monachi, nos nec heredes nostri garennam non poterimus reclamare. In predictis autem fossatis tam dicti monachi quam ipsorum homines de consensu tamen prioris dicti loci absque contradictione nostra nec heredum nostrorum edificationem quamlibet poterunt edificare. Nos autem nec heredes nostri vel servientes a molendinario dicti molendini foagium petere non poterimus occasione molendini. Ceterum homines dicti prioratus de Sancto Hylario nos nec heredes nostri apud Veterem Vicum vel alibi extra castellaniam Montigniaci occasione aliqua citare non poterimus vel citari facere, vel vexare. Iterum nos nec heredes nostri vel servientes pro aliqua redibitione nisi pro alta iustitia dictos homines dicti prioratus citare non poterimus, vel de rebus ipsorum aliquid capere nisi per priorem dicti loci vel per servientem ad hoc faciendum a dicto priore constitutum. Quos si in defectu esse constiterit, nos et heredes nostri faceremus quod deberemus. De supradictis omnibus ita erit sicut superius est annotatum, salva tamen alta iustitia nobis et heredibus nostris, scilicet homicidio, raptu, incendio, furto, sanguine et duello et aliis que ad altam iusticiam dignoscuntur pertinere. Garennam etiam nos et heredes nostri habebimus apud Sanctum Hylarium sicut ante, exceptis vineis suis supradictis. Item ipsorum monachorum homines apud Sanctum Hylarium commorantes per nos nec per heredes nostros vexari non poterunt occasione garenne supradicte, nisi ad presens forisfactum capti fuerint et inventi. Et ne forte alias inter nos et dictos abbatem et conventum posset super predictis omnibus calumpnia suboriri, presentes litteras sigillorum nostrorum munimine dignum duximus roborari. Actum anno Mo CCo XXo septimo, mense novembri.

