None
Datierung: 1050-1055
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Fulcradum de Vindocino,filium Gauscelini Bastardi, donasse pro anima sua Sancto Martino et nobis, sub regimine nunc agentibus domni Alberti abbatis, sepulturam villae possessionis nostrae, Berfodii nomine, in Vindocinensi sitae, quae ad ecclesiam sui iuris appellatione Conon videtur pertinere, auctorizasse vero Petrum de Montiniaco, filium Gradulfi Albi, de quo Fulcradus sepulturam ipsam in fevum tenuerat, et fratres eiusdem Petri, Guidonem atque Adhuisam; Guanilonemque thesaurarium, de quo Petrus eam habuerat, accepisse tamen pro hoc Fulcrado a nobis LV. solidos, causa potius recompensandae caritatis quam pretii, quos ei tradidit quidam monachus noster, Ernaldus cognomento Bloius, ipsius Villae Berfordii ceterarumque rerum nostrarum in Belsia tunc praepositus. Et hoc pretium per talem convenientiam ei donavimus, ut in eadem villa monachus noster oratorium sibi aedificaret. At ipse huic pacto, Petro etiam favente, tali ratione favit, ut sua quam diximus ecclesia, debitas oblationes non perderet, ut baptisterium scilicet de colonis ipsius villae haberet, et ipsi coloni, in tribus anni festivitatibus, in Natale videlicet domini, et Pascha, atque Rogationibus,ad eam irent, aut si nollent, oblationem suam, id est panem unum et candelam unam mitterent. Per totum autem anni spatium ad quam vellent ecclesiam irent, nisi tantum ad festivitatem sancti qui in eadem Conon veneratur ecclesia, in qua tamen festivitate ab eis aliquid nisi sponte offerre vellent, non requireretur de ipsis etiam colonis, quotiens aliquis obiret ad eam quidem infodiendus portaretur, sed tamen propter hoc nec Fulcradus nec homo eius expectaretur, sed sine iussione illius a nostro homine et presbytero ecclesiae ipsius infodiretur. Acta sunt autem haec et firmata sub his qui interfuere, testibus istis, in hospitali nostro, ubi finis rerum et consummatio fuit. Fulco Vindocinensis comes, Ingelbaldus Brito, Domina uxor eius, et filii eorum Wulgrinus et Hugo, Salomon Taillahart, Hildebertus, famulus de Cambone, Fulcodius prior et monachus, Ascelinus monachus, Ernaldus monachus. Porro auctoramenti praedicti Petri et Gradulfi nepotis eius, quod postea interpellante Fulcrado, apud Castrum Dunum super hoc facere interfuere et isti: Tetbertus monachus, medicus, Genzo monachus.

