Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE MEDIETARIA DE CRUCHERE — «DE LANCEIO»

Ego frater G. Dei gratia maioris monasterii humilis minister, notum fieri uolo presentibus et futuris, quod assensu et uoluntate fratrum capituli nostri, G. presbitero de cuchere cuncessi medietariam nostram, quam ibi habemus, cum grangia et decima et terra et ceteris ad eam pertinentibus, cum quadam porcione oblationum quas in altario capiebamus, quamdiu vixerit habenda et possidenda, ea conditione et pacto, quod annuatim inde nobis tres modios partim auene, et partim frumenti, dimissa et quitata mestiua, quam prius ei dabamus resignabit, duos etiam annuatim similiter reddet modios vinj. Domus vero idem presbiter reedificabit, prout opus erit, et peccoribus et bobus et ceteris que medietaria solet et debet habere, ipsam instaurabit, et modis quibus poterit meliorabit. De nemore autem nostro de Lanceio quantum predecessores sui medietarii solent habere, ad edificationem domorum accipiet. Cumque, Deo disponente, predictus presbiter in fata decesserit, medietaria cum omnibus supradictis sicut instructa fuerit meliorata quieta et immunis ad nos reu retetur. Terminus autem solutionis frumenti ad festum sancti Remigii, terminus uero solucionis uini tempore vindemiarum, et frumentum autem et uinum legitimum erit, et auena similiter. Testes huius pactionis frater Willelmus de Tarenchat, magister Enardus, Willelmus tunc prior Lanceij, Willelmus Capellanus de Nugeario, Willelmus maior et alii plures.