Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«CONCORDIA CUM GOFFERIO FRATRE GUARNERII MAINGOTIBLESIS»

................................................................................................................................................................. ..............ras suas........... diratiocinari paratus quod G. frater suus nullum in ea terra ius.......... quam in turonico siue andegauensi pago habebat, ipsi Guarnerio dederat; illam vero quam in blesensi tenebat, sibi in partem accidisse aiebat; adiungens quod eam pater suus a comite blesensi et comitissa sibi concedi fecerat. Quod quidem ita esse, cum ipsa comitissa et alii plures de baronibus qui illic intererant, recognouissent, placitum ipsum ad huiusmodi concordiam uersum est. Transactis namque paucis diebus, uenit Gofferius in capitulum maioris monasterii, ubi dimittens supradictam calumniam, dedit Deo et beato Martino eiusque monachis, iamdictam terram in elemosinam, et quicquid ad ipsam terram pertinet, siue in seruis siue in aliis quibus libet rebus. Fecit itaque istud donum, ut dictum est, in eorum capitulo, et per cuiusdam uirgule partem in manu domni W. abbatis contradidit. Accepto etiam beneficio fratrum, per eamdem uirgulam hoc ipsum donum superaltare dominicum deportauit. Huius concordie causa dederunt ei monachi caritatiue XXX libras denariorum andegauensium, et eam excambitionem que prius inde facta fuerat cum Rainaldo Othonis filio, et Garnerio Maingoto sicut superius scripta est concesserunt. Interfuerunt etiam propter generale capitulum huic concessioni quidam, qui cum eo uenerant, quorum hec sunt nomina.

Ipse Gofferius.

Paganus de Brisaio.

Guarinus tria uitulum.

Radulfus de Furcis.

Isti omnes fuerunt cum Gofferio, et simulcum eo beneficium habuerunt.

Actum anno ab incarnatione Domini M. C. XIII. sub domno W. abbate.

De famulis monachorum: Sancelinus cellerarius.

Johannes mariscalcus.

Gausbertus Gazel.

Gaufredus grinon.

Hubertus minat bouem.

Gaufredus russellus.

Paganus beliardus.

Hubertus de Loratorio.

Hildemarus.

Paganus ebrulfus.

Bodet coquus.

Johannes de Loratorio.

Tetbaldus nutritus.

Rainaldus carouace.

Constantius.

Herbertus Gainart.

Gaufredus de Loratorio.

Tainguidus infirmarius.