Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DE HAIILDE COLIBERTA LIBERA EFFECTA»

Quiconque seruicium jure sibi debitum pro Xristi amore lauxat in presenti, gratiam, qua nos redemit, in futuro pro seruicio relauxo,et eternam beatitudinem ab ipso domino dicente consequetur: dimittite et dimittetur uobis, date et dabitur uobis. Quapropter ego Hugo, filius Roberti, hanc colibertam meam Haiildem, pro Dei amore et pro anima patris mei Roberti, Mascia matre mea, et Gaufrido fratre meo, nec non etiam Odone de Frateuuallo, cuius hec supradicta coliberta dimidia erat, et Agatha uxore sua, et filiis suis Salomone et Vgone concedentibus, liberam facimus. Ita ut deinceps bene ingenua possit existere, tanquam ab ingenuis parentibus esset procreata, et nulli debeat aliquod seruicium, nec seruitutis obsequium, nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt. Si uero aliquis de parentibus meis uel de heredibus seu aliqua intromissa persona, huic elemosine libertatem frangere uoluerit, ex diuina auctoritate omniumque sanctorum excommunicetur, et sua repeticio nihil ualeat, et centum libras auri persoluat, et cum proprii corporis duello hominem in eius nomine adquirat. Hec libertas fuit facta ad Montem-aureum ex parte Hugonis, ad Lauarzinum, ex parte Odonis, Leudouico rege francorum imperante, Ildeberto sancte Dei cenomanensis ecclesie pontificatum agente, Petro montoriensium domino existente. Huius libertatis sunt testes. Iohannes presbiter, Mascelinus de Troo, Herueus de Marches, Guillelmus de Rupibus, Joduinus nepos defuncti Roberti, Teobaldus corcons, Theodericus et vxor eius Hermengardis, Paganus piscator, Gaufridus filius Raginaudi pexxi, Leburgis mater eius, Hengerbertus de Carleo, Corbinus uenator, Puella filia Hernaudi quochini, Garnerius paganus de Pinellis. De Lauarzino: Gaufredus piscator, Simon filius Guiberti, Fulbertus boeta, S. crus + Odonis. S. crus + Agathes. S. + Hugonis filii Odonis. S. crus + Hugonis filii Robertae. S. + Mascie. S. + Gaufridi. S.crus + Petri de Monteaureo. S. crus + Philippi filii sui. S. crus + Salomonis. S. crus + Johannis fratris Pagani de Fractaualle, qui Paganus concedit libere omnia esse data, uoce absoluta. S. crus + Ade vxor Petri de Monteaureo. Hoc signum +Hugonis filius Pagani Fracte (uallis).

+ + + + + + +