Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Malgré le bon droit de leur cause, les religieux de MM. empêchent le duel qui allait s’engager dans la cour de Blois, au sujet du moulin de Gièvre, entre leur champion, et celui du chevallier Garnier Biseuil. Voulant éviter l´effusion du sang humain, ils préférèrent acheter la paix à prix d’argent.
Datierung: 1106

«CONCORDIA QUAM FECIMUS CUM GUARNERIO BISOLIO, DE MOLENDINO DE GEURIABLESIS»

Notum sit tam futuris quam presentibus, quod quidam miles blesensis, Guarnerius nomine, cognomento uero bisolius, accepta in coniugem Sibilla filia Harduini ruilli, de quo Hardino nos habebamus molendinum de Geuria, sicut in alia cartha plenius inuenitur, ille Gaurnerius calumniatus est nobis monachis maioris monasterii illum molendinum, ex parte uxoris sue Sibille, dicens eam nunquam concessisse. Nos autem litteras nostras de eadem re factas protulimus, et testes idoneos, qui eam concessisse audierant, annotatos in eadem cartula, produximus. Sed cum ille nec litteris nec testibus adquiescere uoluisset, nec a calumnia cessasset, tandem statutum est, quod nos dirationaremus per duellum. Ad quod cum paratus esset homo noster et suus, coram preposito et multis baronibus in aula blesensi, quamuis confideremus in iustitia nostra, tamen dando pecuniam, magis uolentes tempus redimere quam litigio uacare, et ne propter nos funderetur humanus sanguis, iuste uel iniuste, ad huiusmodi concordiam uentum est, quod nos dedimus ei quadraginta solidos blesensium, et uxori illius quinque, et ipsi calumniam dimiserunt, et molendinum nobis in perpetuum amicabiliter concesserunt. Anno ab incarnatione Domini M. C. VI., ordinationis domni abbatis Willelmi secundo, facta est hec concordia in aula blesensi, firmata autem in domo ipsius Gaurnerii, presente et concedente uxore illius. Huius rei testes sunt: Ex parte illorum, Hainricus sinicalcus, Martinus de Murceio, Rainaldus rufus, Blanchardus, Ebruinus de Fagis. Ex parte nostra, de monachis: Willelmus prior maioris monasterii, Gausbertus cellararius, Cingomarus, Petrus laidez, Hubertus piellus. De laicis: Gilduinus de Magduno, Petrus de Rolleiz, Gilduinus rufus, Burdinus, Fulco de Galeri, Paganus de Turonis, Rotbertus forestarius, Raimbaldus Espechel, Xristophorus, Gaufredus ferganz, Paganus de Uillabelfodii, Guinemarus carpentarius, Rainaldus nepos Ingelbaldi, Harpinus.