Hildebert, évêque de Mans, voulant ramener l´observance de la discipline dans l’abbaye de Saint-Georges-du-Bois, la donne à Marmoutier.
Datierung: 1104-1124
Nemo qui nesciat loca divino cultui dedicata, pro inhabitantium conversatione vel crescere in melius vel a sua decidere dignitate. Unde et nos quorumdam clericorum studio singularem vitam professorum; ecclesiam S Georgii de Silva, quae a Monte aureo duobus distans millibus, a suo statu deciderat, in pristinam sperantes reformari dignitatem, et consilium praebuimus et auxilium, nec in aliquo eis defuimus, donec ipsi penitus sibi deesse coeperunt. Rigor autem propositi eo usque decidit, ut et eorum praelatus, Matheus nomine, nomen abbatis gerens, sacram contereret professionem, et egressus in regionem dissimilitudinis, et locum relinqueret, et votum. Quia ergo de restauratione praefati loci, sub hoc ordine atque sub his personis, omnis nobis spes ablata est, praenominatam ecclesiam, quantum ad nos pertinet, Majori monasterio concedendam, et abbati Willelmo per nostrae manus chartulam tradimus, orantes atque deprecantes ut monasticum ordinem, qui in ea dudum celebris fuerat, ibi reformare satagat et nitatur. Hoc autem donum ego Hildebertus episcopus feci eis et scripsi, Pagano archidiacono atque Fulcrado cantore assensum praebentibus.
+