Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA DE DUOBUS PLACITIS HABITIS INTER NOS ET GIRARDUM DE CONOMO, ET FRATREM EIUS, MATREMQUE EORUM. — BLESIS»

Nouerint uniuersi tam presentes quam futuri fratres maioris monasterii, quod Girardus de Conomo et Borellus frater eius, unacum Aremburge matre sua, saisiuerunt super nos, anno ab incarnatione Domini M. C. IIII, terram de iamba, tam scilicet hospites, quam cetera omnia terre ipsius pertinentis ad oboedientiam uille Belfodii. Quod ego frater Hilgodus, tunc temporis abbas maioris monasterii, ceterique fratres nostri audientes, tamdiu fuimus inde conquesti, donec ad aures dulcissimae domine nostrae Adelae, blesensis comitisse, incliti regis Anglorum Willelmi filiae, querela haec nostra peruenit. Quae accepto et statuto placito inter illos et nos tam de hac peruasione quam et de aliis quibusdam, unde ipsi querebantur de nobis, utrosque Blesim in presentiam suam, condicto placiti termino, uenire fecit. Vbi coram positi diximus nullatenus nos cum eis debere placitare, nisi prius fieret nobis rectum cum emendatione legitima, de eo quod antequam placitum iudicium siue ius euitassemus uel uetuissemus, deuestiti et desaisiti iniuste de rebus nostris fueramus. quas tenueramus XL annis uel amplius, temporibus uidelicet IIIIor abbatum, sine calumnia inde nobis illata, unde uel abbates illi nostri uel capitulum nostrum euitassent uel aut placitum, presertim cum haberemus in presentiarum Niuelonem, filium Guarini, de cuius elemosina tenebat ecclesia nostra, quod illi super nos saisiuerant, paratum probare quomodocumque ibi iudicaretur, quod neque ipsi, neque pater eorum uel aliquis parentum ipsorum unquam habuerant de eo terram illam in feuum, sicut ipsi dicebant, nec unquam aliquis illorum omnium suus homo inde fuerat, sed ipse eam Deo et beato Martino, atque ecclesiae nostrae in elemosinam dedisset. Quae cum audisset comitissa dixit etiam sibi factam inde esse magnam iniuriam, quoniam neque tempore Tetbaldi comitis, neque tempore uiri sui comitis Stephani, neque etiam suo, inde clamorem audierat, neque ipsa in cuius custodia et tutela res beati Martini, suntius uel iudicium inde alicui uetuerat. Cum igitur guarentus noster, Niuelo scilicet filius Guarini, quod predictum est probare paratus esset, atque illi contra nos et illum quod poterant loquerentur, comitissa iussit inde iudicium fieri, tali scilicet tenore, ut liceret postea etiam apponi quicquid ibi deberet super addi. Illi uero Girardus scilicet et frater eius nullatenus hoc uel audire uel recipere uoluerunt, sed neque de hoc, neque de calumnia quadam nobis illata, unde ibi placitare debuerant, de eo uidelicet quod de quodam nostro bosco, Chauanniaco nomine, ad obedientiam uille Belfodi pertinente, sibi ad calefaciendum, et insuper ad furnum suum, quantum opus esset, reclamabant, placitare ibi deinceps uoluerunt, sed abierunt. Cui rei interfuerunt cum comitissa isti:

Teodericus de Uienna.

Hugo de Basilicis.

Herueus de feritate Aureni.

Godefredus de Ucheia, siniscalcus Mauricius escherpellus.

Herueus belonius. Rotgerius dapifer de Remorentino.

Gilo monachus.

Guasto baiulus monachus.

Hubertus monachus.

Piellus.

De famulis nostris:

Ingelbaldus blesensis, cellararius Alcherius de Coldreto.

Gualterius de Guirchia.

Stephanus pictauensis.

Cum illis autem illi:

Hugo de Caluo monte.

Gauffredus borrellus.

Hugo Ebradi filius.

Hainricus de Balgentiaco, dapifer Calduinus rufus.

Rainmundus de Uienna.

Cum domno autem abbate isti:

De monachis nostris:

Geruinus monachus, episcopus.

Iuo monachus.

Andreas, frater abbatis monachus.

Gausbertus Ludouici, monachus.

Adelelmus de Pontiaco, monachus Petrus laidet monachus.

Rainaldus frater eius.

Martinus diusnellus.

Ernaldus seruitor.

Stephanus cellararius.

Cum quibus omnibus et Niuello filius Guarini, qui guaranticiam nobis detulit.

Gauffredus brito.

Simon de Montefoleto.

Frodo.

Gilduinus de Magduno.

Postea uero cum adhuc de nobis apud fratrem et amicum nostrum, Rodulfum Balgenciaci castri dominum, uille Belfodii defensorem, quererentur, ille per omnia querimonie uocem eis auferre cupiens, rogauit domnum abbatem nostrum et nos, ut sui gratia de supradictis omnibus in curia sua iterum placitare adquiesceremus, quamuis nullo cogente iure id facere deberemus, quoniam etiam inde in maiori curia ubi et iustum esset, placitassemus, et insuper ille res unde querela hec esset, non erant de feuo eius. Sed quum illi erant eius homines et nos amici sui, rogauit ut sui gratia adquiesceremus sue petitioni, et in presentia sua iteraremus placitum, tali scilicet pacto, ut neque illis neque nobis noceret, neque prodesset, tantum hac uice, etin illo tantum placito quod ante se fieret, quicquid apud Blesim inter illos et nos fuerat altercatum. Si uero illic non finiretur causa ipsa, tum demum liceret utrisque ubicumque uellent............ haberent, repetere tam illud quod apud Blesim inter utrosque placitatum................ quam illud quod ageretur in ea que ante se futura erat controuersia. Vtrisque ergo id concedentibus et..............statuto placito, cum terminus fuit utrique Balgentiacum uenimus. In curia ergo et presentia domni Rodulfi positi diximus nos cum illis placitum subire non debere, nisi primitus fieret nobis rectum, de eo quod illi saisiuerant sibi res nostras, quas per annos XL et amplius, IIIIor abbatum tempore, tenueramus sine calumnia,dequa uel abbates uel capitulum nostrum uetuissent uel euitassent placitum, iudicium atque rectum. Cum autem illi non possent dicere se ante saisitionem illam inde nobis clamorem fecisse, iudicauit curia illos nobis hoc legaliter emendare debere, quod ipsi facientes, fideiussorem legalis illius emendationis ad noctes reddende, nobis dederunt domnum Balgenciaci Rodulfum. Quia uero dixeramus illas res nos per annos XL tenuisse sine calumnia, illi contradixerunt, nos eas nec per XV nec etiam per X annos sine calumnia tenuisse, quum nondum preterierant anni X, cum Herbertus cardonellus homo suus, qui de ipsis et matre eorum eas in feuo tebenat, calumniatus est eas Odoni monacho, tunc temporis preposito obedientie uille Belfodii, et per concordiam illas ei dimiserat, concedente hoc Aremburge matre eorum, tali pacto, ut quamdiu seruitium debitum ipsi inde redderetur, monachus illas haberet, si uero non reddi contingeret, ipsa statim feuum suum saisiret. Propter hanc concessionem ipsa XI solidos et unum porcum habuerat. Ad quod respondimus nos id quidem quod dicerent ignorare, atque si etiam monachus noster, qui obedientiae illius non dominus, sed minister abbatis et capituli nostri fuisset, inde aliquid tale per se, inconsulto abbate uel capitulo nostro, fecisset, non tamen uideretur nobis, quod ideo res illas perdere deberemus, quas antea XL annis et amplius habuissemus, et de quibus ipsi nullam nobis antea culumniam intulissent, quam nunc probare possent, cum tamem et in eadem patria et in eodem episcopatu atque etiam in eadem parrechia, cum nostris monachis fuissent, et insuper de rebus aliis multas pactiones et multas altercationes nobiscum, sicut ipsimet diffiteri uel dedicere non poterant, habuissent. De eo tamen quod de Odone monacho nostro dicebant, faceremus quicquid ibi nobis iudicaretur. Cum igitur hec audissent, et insuper Niuelonem, Guarinifilium, uiderent paratum guaranticiam nobis ferre, et quod res illas nunquam de se tenuerant in feuo asserere; ad quod tamen deratiocinandum nos causam nostram nolebamus adhuc inflectere, a domno suo Rodulfo de Balgentiaco, placiti illius respectum et inducias petere ceperunt, quas ipsi nullatenus antea nobis dare adquieuerant, dicentes scilicet quod non satis de iusticia cause nostre illius confidentes, per inducias suam illis auferre iusticiam moliremus. Quas cum se non posse illis dare, preter assensum nostrum, domnus Rodulfus diceret, quippe qui pro sola ipsius gratia, et non ex alio ullo debito in curiam eius placitare ad quieuissemus, et nos ipsis eas dare noluissemus, dixerunt se ab eo iniuriam pati, atque ob hoc de ipso ceperunt conqueri. Videns autem eos aduersum se indignari, uoluit de hoceis iudicium facere, utrum, preter assensum nostrum gratuitum, inde illis deberet respectum, et inducias dare, sed illi noluerunt illud suscipere uel audire. Vocati etiam ut audiren iudicium de supradictis narrationibus, noluerunt ipsum uel audire uel suscipere, sed neque de querela de bosco superius descripto, unde ibi placitare statuerant, sicut et apud Blesim debuerant, uel placitare, uel iudicium de illa audire amplius noluerunt, sed nobis plurimum minitantes abierunt. Cui rei cum domno Rodulfo de Balgentiaco interfuerunt isti:

Gauscelinus boel.

Simon de Monciaco.

Gilduinus Rainbaldi filius.

Guanilo.

Adraldus mala terra.

Hainricus dapifer

Hugo filius Alberti prepositus aurelianensis.

Herueus belon.

Cum abbate Hilgodo isti:

De monachis:

Iuo monachus.

Andreas frater abbatis, monachus

Guillelmus prior claustri monachus.

Gausbertus Ludouici monachus.

Guastho baiulus monachus.

De laicis:

Sancelinus cellararius.

Hubertus cellararius.

Ingelbaldus blesensis cellararius.

Alcherius de Coldreio.

Gualterius de Guirchia.

Adelelmus de Pontiaco, monachus,

Hubertus piellus monachus.

Gilo monachus.

Genzo monachus.

Hildegarius bechez.

Teodericus de uilla Belfodii.

Stephanus pictauensis,

Petrus barba.

Hilduinus camerarius.

Cum Girardo et fratre eius:

Gilduinus de Magduno.

Gilduinus filuis Girardi,

filii Herberti,

et Gislardus.