Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
NOTITIA DE CALUMNIA FULCODII DE AMBAZIO

Fulcodius de Ambazio calumniatus est nobis aliquandiu ecclesiam de Monasteriolo dicens quod de feuo suo esset tandem fecimus cum eo huius modi concordiam: dedimus ei scilicet LX solidos blesensium denariorum et unum modium frumenti, et ita ille dimisit illam calumniam, et clamavit nobis predictam ecclesiam solutam et quietam, annuante uxore sua et filis sui Berengerio et Lisiardo, qui habuerunt pro hoc unus quisque VI denarios. Faicta sunt illa in viridario eius, quod est retro domum eius, per manum Odonis prioris et Fulberti monachi, anno domni abbatis Bartholomei VIIIuo. Huius rei testes: Rogerius de Pomareto homo eius, Lisiardus Caluus, Gumbertus de Fonte merlandi, Johannes iuvenis.