Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
NOTITIA VENDITIONIS RAHERII APUD ORCASAM

Nosse debebitis - majoris hujus habitatores monasterii blesensem quendam militem nomine Raherium filiae Sigebodi, Odonis quondam comitis nutricij, maritum, vendidisse nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, anno ab incarnatione Domini 1062, quicquid pratorum habebat super utramque ripam Siscie fluvii, subtus Orcasam, solidorum 60 precio. Acta et pacta sunt hec annuente Tetbaudo fratre uxoris Raherii, Tetbaudi quoque comitis auctoramento firmata, cujus id quod vendebatur beneficium erat. - Testibus istis: Manasse comite de Montibus. Gilduino vicecomite blesensi. Dacfredo trussa buttem. Tercio post ista anno regiminis abbatis nostri Bartholomej secundo auctorizavit venditionem istam uxor Raherij Bonafemina nomine cum infantibus suis Rainaldo, Berta, Lisabed, Adelicia.