Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA DE ALODIO SANCTI AUDOENI DE PINU. DE FONTE MERLANDI-BLESIS»

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri maioris scilicet huius habitatores monasterii sancti Martini Fulconem de Limiriaco, et Beroardum fratrem eius apud nos hoc in loco devenisse monachos, et donasse pro animabus suis sancto Martino et nobis quoddam alodium quod appelant sancti Audoeni de Pinu, et est in turonio inter castellum Rainaldi etAmbaziacum et Fontem merlandi in duobus locis non longe a se disparatis situm, quorum alter collis est quidam uocatus capus secreti, et alter vallis, que propter insitam sibi arborem pinum uallis dicitur sancti Audoeni de Pinu. Hoc igitur alodium cum memorati uiri non quidem simul, sed pro loco et tempore partem que se contingebat quisque eo quo sibi placuerat modo nobis tribuissent, et nos plurimo jam tempore solide et quiete sicut ipsi donaverant obtinuissemus, post utrorumque decessum insurrexerit in nos quidam Mauricius eiusdem Fulconis filius, et cepit illud calumniari, et ex hac occasione violentias quas poterat diripiendo nostra nobis et nostris inferre. Sed tamen concordia inuicem habita, ad hoc tandem, agente domno Odone monacho nostro Fontis Merlandi tunc preposito, sub cuius etiam cura ipsum erat alodium, perductus est, ut relicturum se eamdem calumniam promitteret, si pro hoc ei X solidi et societas nostri beneficii daretur. Quod ita factum est. Nam solidos ab eodem monacho nostro et societatem a domno Alberto abbate tunc temporis nostro in capitula accepit. In quo quidem capitula et calumniam quodam fuste ut moris est guerpiuit, et alodium sicut a supra dictis parentibus ipsius donatum fuerat, sancto Martino et nobis perpetuo auctorizavit, testibus his qui utrumque ibidem et in oratorio viderunt.

Letardus carpentarius Michael rufus secretarius

Berlaudus famulus

Vrsus

Ernaldus nepos Guarini clerici

Guitbertus presbiter de sancto Audoeno

Rotbertus capellanus noster

Rainaldus clericus filius Harduini raerii

Hii duo tantum audierunt.