Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Protokoll über die Verlesung eines Mandats zur Eintragung einer Schenkung in die gesta municipalia

Mandat eines Mannes an einen anderen, eine Schenkung oder ein Testament oder eine Übertragung an eine Kirche oder eine Übertragung an einen vir illuster in die gesta municipalia eintragen zu lassen, gefolgt vom Protokoll über die Velesung des Mandats, der testamentarischen Schenkung oder Abtretung, ihres Eintrags in die gesta municipalia sowie die Übergabe einer öffentlich bestätigten Abschrift an den Mandatsträger.

XXXVIII TEXTUM MANDATUM

Domino magnifico fratri illo ille. Peto et subplico caritati tuae, ut in vicem meam epistulam donacionisaut testamenti seu cessionis –, quod de rebus meis illis ad basilica illa pro anime mee remediumaut inlustre viro illopost discessum meumvel si ad presensdelegavi, in civitate illa publice prosequere et gestis municipalibus, ut mos est, eam debeas allegare. Propterea tibi hunc mandatum conscribsimus, ut, sicut superius continetur, taliter prosequere et firmare debeas. Et quicquid exinde egeris gesserisve, ratum et definitum apud nos esse cognoscas.

Factum mandatum tunc ibi, anno illo.“

Post recitationem mandatum vir honestus ille defensor dixit:

Mandatum quidem recitatum est, sed suprascribta donationetestamentum aut cessione –, quam prae manibus habere dicis, nobis praesentibus recitetur et, ut postolas, gestis publicis firmetur“.

Quam vero donationem ille professor recitavit. Post recitationem vero vir laudabilis illi defensor et curialis dixerunt:

Epistula, qui recitata est, gestis publicis inseratur et, quod ille prosecutor vellit et petit, gesta ei publice datur“.

Ille prosecutor dixit:

Sufficit mihi, bone defensor, ut donatio, que recitata est, si mihi gesta tradere iubeatis“.

Ille defensor dixit:

Et quia epistula donationisaut cessionis seu testamentiet mandatum in te conscribtum per ordinem conditas et bonorum hominum manibus roboratas atque signatas manifesta esse cognovimus, dignum est, ut gesta ex hoc conscribta adque subscribta tibi tradatur, et, ut in arcipibus publicis memoranda servetur. Edatur“.

Sic per ordine et mandatus in suo loco et totum textum et manumissoris epistula scribantur, et postea defensor et curialis civium et reliqui eam subscribant adque signent.