Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

ITEM INGENUITAS ALIO MODO POST DISCESSUM

Dilecto suo illo – aut illa – ille.

Pro respectu fidei ac servitii tui, quam mihi famularis, pro remissionem peccatorum meorum te ab omni vinculum servitutis absolvo; ea tamen conditione, ut, dum advixero, mihi deservias, post obitum vero meum, si mihi suprestis fueris, sis ingenuus, tamquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus; et nulli heredum ac proheredum meorum vel cuicumque servitium inpendas; peculiare concessum, quod habes aut elaborare potueris et cetera ...