Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

VINDITIO DE SERVO AUT ANCILLA

Domino fratri illo illi. Constat me vobis vindedisse et ita vindedi servo iuris mei aut ancillam, nomen illa, non furo, non fugitivo neque cadivo, sed mente et omne corpore sano. Pro quo accepi a vobis in pretio, iuxta quod mihi complacuit, auri solidus probus adque pensantes numero tantum et ipso servo vobis presentaliter tradidi possedendum, ita ut ab hac die habendi, tenendi vel quicquid exinde decreveris faciendi liberum potiaris arbitrium.

Si quis vero, quod futurum esse non credimus, ego ipse, aut aliquis de heredibus meis seu qualibet persona contra hanc vinditionem venire temtaverit aut eam infrangere voluerit, inferat tibi cum cogente fisco auri tantum vel quantum servus ipse eo tempore melioratus valuerit. Et haec vinditio omni tempore firma permaneat.

Stipulatione subnexa. Actum illo, sub die illo, anno illo.